Liber Genesis, 5
1. hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus hominem ad similitudinem Dei fecit illum
1. Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus homi nem, ad similitudinem Dei fecit illum.
2. masculum et feminam creavit eos et benedixit illis et vocavit nomen eorum Adam in die qua creati sunt
2. Masculum et feminam creavit eos et benedixit illis; et vocavit nomen eorum Adam in die, quo creati sunt.
3. vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen ejus Seth
3. Vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth.
4. et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni genuitque filios et filias
4. Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni, genuitque filios et filias.
5. et factum est omne tempus quod vixit Adam anni nongenti triginta et mortuus est
5. Et factum est omne tempus, quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est.
6. vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos
6. Vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos.
7. vixitque Seth postquam genuit Enos octingentis septem annis genuitque filios et filias
7. Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis genuitque filios et filias.
8. et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum et mortuus est
8. Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est.
9. vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan
9. Vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan.
10. post cujus ortum vixit octingentis quindecim annis et genuit filios et filias
10. Et vixit Enos, postquam genuit Cainan, octingentis quindecim annis et genuit filios et filias.
11. factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum et mortuus est
11. Factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum, et mortuus est.
12. vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malalehel
12. Vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malaleel.
13. et vixit Cainan postquam genuit Malalehel octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias
13. Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias.
14. et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni et mortuus est
14. Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est.
15. vixit autem Malalehel sexaginta quinque annos et genuit Jared
15. Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annos et genuit Iared.
16. et vixit Malalehel postquam genuit Jared octingentis triginta annis et genuit filios et filias
16. Et vixit Malaleel, postquam genuit Iared, octingentis triginta annis et genuit filios et filias.
17. et facti sunt omnes dies Malalehel octingenti nonaginta quinque anni et mortuus est
17. Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est.
18. vixitque Jared centum sexaginta duobus annis et genuit Enoch
18. Vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Henoch.
19. et vixit Jared postquam genuit Enoch octingentos annos et genuit filios et filias
19. Et vixit Iared, postquam genuit Henoch, octingentos annos et genuit filios et filias.
20. et facti sunt omnes dies Jared nongenti sexaginta duo anni et mortuus est
20. Et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est.
21. porro Enoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam
21. Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam.
22. et ambulavit Enoch cum Deo postquam genuit Mathusalam trecentis annis et genuit filios et filias
22. Et ambulavit Henoch cum Deo, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis et genuit filios et filias.
23. et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni
23. Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni,
24. ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus
24. ambulavitque cum Deo et non apparuit, quia tulit eum Deus.
25. vixit quoque Mathusalam centum octoginta septem annos et genuit Lamech
25. Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annos et genuit Lamech.
26. et vixit Mathusalam postquam genuit Lamech septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias
26. Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias.
27. et facti sunt omnes dies Mathusalæ nongenti sexaginta novem anni et mortuus est
27. Et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est.
28. vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium
28. Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium
29. vocavitque nomen ejus Nœ dicens iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus
29. vocavitque nomen eius Noe dicens: “Iste consolabitur nos ab operibus nostris et labore manuum nostrarum in agro, cui maledixit Dominus”.
30. vixitque Lamech postquam genuit Nœ quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias
30. Vixitque Lamech, postquam genuit Noe, quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias.
31. et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni et mortuus est Nœ vero cum quingentorum esset annorum genuit Sem et Ham et Jafeth
31. Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est.
32.
32. Noe vero, cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Iapheth.
