Mosaico decorativo

1. ingressus ergo Joseph nuntiavit Pharaoni dicens pater meus et fratres oves eorum et armenta et cuncta quæ possident venerunt de terra Chanaan et ecce consistunt in terra Gessen

1. Ingressus ergo Ioseph nun tiavit pharaoni dicens: “Pater meus et fratres, oves eorum et armenta et cuncta, quae possident, venerunt de terra Chanaan; et ecce consistunt in terra Gessen”.

2. extremos quoque fratrum suorum quinque viros statuit coram rege

2. Ex omnibus fratribus suis quinque viros statuit coram rege,

3. quos ille interrogavit quid habetis operis responderunt pastores ovium sumus servi tui et nos et patres nostri

3. quos ille interrogavit: “Quid habetis operis?”. Responderunt: “Pastores ovium sumus servi tui et nos et patres nostri”.

4. ad peregrinandum in terra tua venimus quoniam non est herba gregibus servorum tuorum ingravescente fame in regione Chanaan petimusque ut esse nos jubeas servos tuos in terra Gessen

4. Dixeruntque ad pharaonem: “Ad peregrinandum in terra venimus, quoniam non est herba gregibus servorum tuorum, ingravescente fame, in terra Chanaan petimusque, ut esse nos iubeas servos tuos in terra Gessen”.

5. dixit itaque rex ad Joseph pater tuus et fratres tui venerunt ad te

5. Dixit itaque rex ad Ioseph: “Pater tuus et fratres tui venerunt ad te.

6. terra Ægypti in conspectu tuo est in optimo loco fac habitare eos et trade eis terram Gessen quod si nosti esse in eis viros industrios constitue illos magistros pecorum meorum

6. Terra Aegypti in conspectu tuo est; in optimo loco fac eos habitare et trade eis terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum”.

7. post hæc introduxit Joseph patrem suum ad regem et statuit eum coram eo qui benedicens illi

7. Post haec introduxit Ioseph patrem suum ad regem et statuit eum coram eo, qui benedicens illi

8. et interrogatus ab eo quot sunt dies annorum vitæ tuæ

8. et interrogatus ab eo: “Quot sunt dies annorum vitae tuae?”,

9. respondit dies peregrinationis vitæ meæ centum triginta annorum sunt parvi et mali et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt

9. respondit: “Dies peregrinationis meae centum triginta annorum sunt, parvi et mali; et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum, quibus peregrinati sunt”.

10. et benedicto rege egressus est foras

10. Et benedicto rege, egressus est foras.

11. Joseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Ægypto in optimo loco terræ solo Ramesses ut præceperat Pharao

11. Ioseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Aegypto in optimo terrae loco, in terra Ramesses, ut praeceperat pharao;

12. et alebat eos omnemque domum patris sui præbens cibaria singulis

12. et alebat eos omnemque domum patris sui praebens cibaria singulis.

13. in toto enim orbe panis deerat et oppresserat fames terram maxime Ægypti et Chanaan

13. In tota terra panis deerat, et oppresserat fames terram valde, defecitque terra Aegypti et terra Chanaan prae fame.

14. e quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti et intulit eam in ærarium regis

14. E quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti et intulit eam in aerarium regis.

15. cumque defecisset emptoris pretium venit cuncta Ægyptus ad Joseph dicens da nobis panes quare morimur coram te deficiente pecunia

15. Cumque defecisset emptoribus pretium, venit cuncta Aegyptus ad Ioseph dicens: “Da nobis panes! Quare morimur coram te, deficiente pecunia?”.

16. quibus ille respondit adducite pecora vestra et dabo vobis pro eis cibos si pretium non habetis

16. Quibus ille respondit: “Adducite pecora vestra, et dabo vobis pro eis cibos, si pretium non habetis”.

17. quæ cum adduxissent dedit eis alimenta pro equis et ovibus et bubus et asinis sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum

17. Quae cum adduxissent, dedit eis alimenta pro equis et ovibus et bobus et asinis; sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum.

18. veneruntque anno secundo et dixerunt ei non celamus dominum nostrum quod deficiente pecunia pecora simul defecerint nec clam te est quod absque corporibus et terra nihil habeamus

18. Venerunt quoque anno secundo et dixerunt ei: “Non celamus dominum nostrum quod, deficiente pecunia, pecora transierunt ad dominum nostrum; nec clam te est quod absque corporibus et terra nihil habeamus.

19. cur ergo morimur te vidente et nos et terra nostra tui erimus eme nos in servitutem regiam et præbe semina ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinem

19. Cur ergo moriemur, te vidente, et nos et terra nostra? Eme nos et terram nostram in servitutem regiam et praebe semina, ne, pereunte cultore, redigatur terra in solitudinem”.

20. emit igitur Joseph omnem terram Ægypti vendentibus singulis possessiones suas præ magnitudine famis subiecitque eam Pharaoni

20. Emit igitur Ioseph omnem terram Aegypti, vendentibus singulis possessiones suas prae magnitudine famis. Subiecitque eam pharaoni

21. et cunctos populos ejus a novissimis terminis Ægypti usque ad extremos fines ejus

21. et cunctos populos eius redegit ei in servitutem, a novissimis terminis Aegypti usque ad extremos fines eius.

22. præter terram sacerdotum quæ a rege tradita fuerat eis quibus et statuta cibaria ex horreis publicis præbebantur et idcirco non sunt conpulsi vendere possessiones suas

22. Terram autem sacerdotum non emit, qui cibariis a rege statutis fruebantur, et idcirco non sunt compulsi vendere possessiones suas.

23. dixit ergo Joseph ad populos en ut cernitis et vos et terram vestram Pharao possidet accipite semina et serite agros

23. Dixit ergo Ioseph ad populos: “En, ut cernitis, et vos et terram vestram pharao possidet; accipite semina et serite agros,

24. ut fruges habere possitis quintam partem regi dabitis quattuor reliquas permitto vobis in sementem et in cibos famulis et liberis vestris

24. ut fruges habere possitis. Quintam partem regi dabitis; quattuor reliquas permitto vobis in sementem et in cibum familiis et liberis vestris”.

25. qui responderunt salus nostra in manu tua est respiciat nos tantum dominus noster et læti serviemus regi

25. Qui responderunt: “Tu salvasti nos! Respiciat nos tantum dominus noster, et laeti serviemus regi”.

26. ex eo tempore usque in præsentem diem in universa terra Ægypti regibus quinta pars solvitur et factum est quasi in legem absque terra sacerdotali quæ libera ab hac condicione fuit

26. Ex eo tempore usque in praesentem diem in universa terra Aegypti regibus quinta pars solvitur; et factum est a Ioseph in legem absque terra sacerdotali, quae libera ab hac condicione est.

27. habitavit ergo Israël in Ægypto id est in terra Gessen et possedit eam auctusque est et multiplicatus nimis

27. Habitavit ergo Israel in Aegypto, id est in terra Gessen, et possedit eam; auctusque est et multiplicatus nimis.

28. et vixit in ea decem et septem annis factique sunt omnes dies vitæ illius centum quadraginta septem annorum

28. Et vixit Iacob in terra Aegypti decem et septem annis; factique sunt omnes dies vitae illius centum quadraginta septem annorum.

29. cumque adpropinquare cerneret mortis diem vocavit filium suum Joseph et dixit ad eum si inveni gratiam in conspectu tuo pone manum sub femore meo et facies mihi misericordiam et veritatem ut non sepelias me in Ægypto

29. Cumque appropinquare cerneret diem mortis suae, vocavit filium suum Ioseph et dixit ad eum: “Si inveni gratiam in conspectu tuo, pone manum tuam sub femore meo et facies mihi misericordiam et veritatem, ut non sepelias me in Aegypto,

30. sed dormiam cum patribus meis et auferas me de hac terra condasque in sepulchro majorum cui respondit Joseph ego faciam quod jussisti

30. sed dormiam cum patribus meis, et auferas me de terra hac condasque in sepulcro maiorum meorum”. Cui respondit Ioseph: “Ego faciam, quod iussisti”.

31. et ille jura ergo inquit mihi quo jurante adoravit Israël Deum conversus ad lectuli caput

31. Et ille: “Iura ergo, inquit, mihi!”. Quo iurante, adoravit Israel conversus ad lectuli caput.



Pročitajte Bibliju u godinu dana

Pridružite se našoj zajednici i pročitajte cijelu Bibliju u 365 dana. Strukturirani i inspirativni put za produbljivanje vaše vjere i znanja o Svetom pismu.