Mosaico decorativo

1. audiens autem Jacob quod alimenta venderentur in Ægypto dixit filiis suis quare neglegitis

1. Audiens autem Iacob quod alimenta venderentur in Ae gypto, dixit filiis suis: “Quare aspicitis vos invicem?

2. audivi quod triticum venundetur in Ægypto descendite et emite nobis necessaria ut possimus vivere et non consumamur inopia

2. Audivi quod triticum venumdetur in Aegypto; descendite et emite nobis necessaria, ut possimus vivere et non consumamur inopia”.

3. descendentes igitur fratres Joseph decem ut emerent frumenta in Ægypto

3. Descenderunt igitur fratres Ioseph decem, ut emerent frumenta in Aegypto,

4. Beniamin domi retento ab Jacob qui dixerat fratribus ejus ne forte in itinere quicquam patiatur mali

4. Beniamin fratre Ioseph domi retento a Iacob, qui dixerat fratribus eius: “Ne forte in itinere quidquam patiatur mali”.

5. ingressi sunt terram Ægypti cum aliis qui pergebant ad emendum erat autem fames in terra Chanaan

5. Et ingressi sunt filii Israel terram Aegypti cum aliis, qui pergebant ad emendum. Erat autem fames in terra Chanaan.

6. et Joseph princeps Ægypti atque ad illius nutum frumenta populis vendebantur cumque adorassent eum fratres sui

6. Et Ioseph erat princeps in terra Aegypti, atque ad eius nutum frumenta populis vendebantur. Cumque venissent et adorassent eum fratres sui proni in terram,

7. et agnovisset eos quasi ad alienos durius loquebatur interrogans eos unde venistis qui responderunt de terra Chanaan ut emamus victui necessaria

7. et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur interrogans eos: “Unde venistis?”. Qui responderunt: “De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria”.

8. et tamen fratres ipse cognoscens non est agnitus ab eis

8. Et tamen fratres ipse cognoscens non est cognitus ab eis.

9. recordatusque somniorum quæ aliquando viderat ait exploratores estis ut videatis infirmiora terræ venistis

9. Recordatusque somniorum, quae aliquando viderat, ait ad eos: “Exploratores estis; ut videatis infirmiora terrae, venistis!”.

10. qui dixerunt non est ita domine sed servi tui venerunt ut emerent cibos

10. Qui dixerunt: “Non est ita, domine; sed servi tui venerunt, ut emerent cibos.

11. omnes filii unius viri sumus pacifici venimus nec quicquam famuli tui machinantur mali

11. Omnes filii unius viri sumus; sinceri sumus, nec quidquam famuli tui machinantur mali”.

12. quibus ille respondit aliter est inmunita terræ hujus considerare venistis

12. Quibus ille respondit: “Aliter est; immunita terrae huius considerare venistis!”.

13. et illi duodecim inquiunt servi tui fratres sumus filii viri unius in terra Chanaan minimus cum patre nostro est alius non est super

13. At illi: “Duodecim, inquiunt, servi tui fratres sumus filii viri unius in terra Chanaan; minimus cum patre nostro est, alius non est super”.

14. hoc est ait quod locutus sum exploratores estis

14. “Hoc est, ait, quod locutus sum: exploratores estis!

15. jam nunc experimentum vestri capiam per salutem Pharaonis non egrediemini hinc donec veniat frater vester minimus

15. Iam nunc experimentum vestri capiam: per salutem pharaonis, non egrediemini hinc, donec veniat frater vester minimus!

16. mittite e vobis unum et adducat eum vos autem eritis in vinculis donec probentur quæ dixistis utrum falsa an vera sint alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis

16. Mittite ex vobis unum, et adducat eum; vos autem eritis in vinculis, donec probentur, quae dixistis, utrum vera an falsa sint. Alioquin, per salutem pharaonis, exploratores estis!”.

17. tradidit ergo eos custodiæ tribus diebus

17. Tradidit ergo illos custodiae tribus diebus.

18. die autem tertio eductis de carcere ait facite quod dixi et vivetis Deum enim timeo

18. Die autem tertio eductis de carcere, ait: “Facite, quae dixi, et vivetis; Deum enim timeo.

19. si pacifici estis frater vester unus ligetur in carcere vos autem abite et ferte frumenta quæ emistis in domos vestras

19. Si sinceri estis, frater vester unus ligetur in carcere; vos autem abite et ferte frumenta, quae emistis, in domos vestras,

20. et fratrem vestrum minimum ad me adducite ut possim vestros probare sermones et non moriamini fecerunt ut dixerat

20. et fratrem vestrum minimum ad me adducite, ut possim vestros probare sermones, et non moriamini”. Fecerunt, ut dixerat,

21. et locuti sunt invicem merito hæc patimur quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam animæ illius cum deprecaretur nos et non audivimus idcirco venit super nos ista tribulatio

21. et locuti sunt ad invicem: “Merito haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam animae illius, cum deprecaretur nos, et non audivimus. Idcirco venit super nos ista tribulatio”.

22. e quibus unus Ruben ait numquid non dixi vobis nolite peccare in puerum et non audistis me en sanguis ejus exquiritur

22. Et Ruben ait: “Numquid non dixi vobis: Nolite peccare in puerum? Et non audistis me. En sanguis eius exquiritur”.

23. nesciebant autem quod intellegeret Joseph eo quod per interpretem loquebatur ad eos

23. Nesciebant autem quod intellegeret Ioseph, eo quod per interpretem loquebatur ad eos.

24. avertitque se parumper et flevit et reversus locutus est ad eos

24. Avertitque se parumper et flevit; et reversus locutus est ad eos.

25. tollens Symeon et ligans illis præsentibus jussitque ministris ut implerent saccos eorum tritico et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis datis supra cibariis in via qui fecerunt ita

25. Tollensque Simeon et ligans, illis praesentibus, iussit ministris, ut implerent eorum saccos tritico et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis, datis supra cibariis in viam. Qui fecerunt ita.

26. at illi portantes frumenta in asinis profecti sunt

26. At illi portantes frumenta in asinis suis profecti sunt.

27. apertoque unus sacco ut daret jumento pabulum in diversorio contemplatus pecuniam in ore sacculi

27. Apertoque unus sacco, ut daret iumento pabulum in deversorio, contemplatus pecuniam in ore sacculi

28. dixit fratribus suis reddita est mihi pecunia en habetur in sacco et obstupefacti turbatique dixerunt mutuo quidnam est hoc quod fecit nobis Deus

28. dixit fratribus suis: “Reddita est mihi pecunia: en habetur in sacco!”. Et obstupefacti turbatique mutuo dixerunt: “Quidnam est hoc, quod fecit nobis Deus?”.

29. veneruntque ad Jacob patrem suum in terra Chanaan et narraverunt ei omnia quæ accidissent sibi dicentes

29. Veneruntque ad Iacob patrem suum in terram Chanaan; et narraverunt ei omnia, quae accidissent sibi, dicentes:

30. locutus est nobis dominus terræ dure et putavit nos exploratores provinciæ

30. “Locutus est nobis dominus terrae dure et putavit nos exploratores esse provinciae”.

31. cui respondimus pacifici sumus nec ullas molimur insidias

31. Cui respondimus: “Sinceri sumus, nec ullas molimur insidias;

32. duodecim fratres uno patre geniti sumus unus non est super minimus cum patre versatur in terra Chanaan

32. duodecim fratres uno patre geniti sumus, unus non est super, minimus cum patre nostro est in terra Chanaan.

33. qui ait nobis sic probabo quod pacifici sitis fratrem vestrum unum dimittite apud me et cibaria domibus vestris necessaria sumite et abite

33. Et dixit nobis vir, dominus terrae: "Sic probabo quod sinceri sitis: fratrem vestrum unum dimittite apud me et cibaria domibus vestris necessaria sumite et abite;

34. fratremque vestrum minimum adducite ad me ut sciam quod non sitis exploratores et istum qui tenetur in vinculis recipere possitis ac deinceps emendi quæ vultis habeatis licentiam

34. fratremque vestrum minimum adducite ad me, ut sciam quod non sitis exploratores et istum, qui tenetur in vinculis, recipere possitis ac deinceps peragrandi terram habeatis licentiam"”.

35. his dictis cum frumenta effunderent singuli reppererunt in ore saccorum ligatas pecunias exterritisque simul omnibus

35. His dictis, cum frumenta effunderent, singuli reppererunt in ore saccorum ligatas pecunias; exterritisque simul omnibus,

36. dixit pater Jacob absque liberis me esse fecistis Joseph non est super Symeon tenetur in vinculis Beniamin auferetis in me hæc mala omnia reciderunt

36. dixit pater Iacob: “Absque liberis me esse fecistis: Ioseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Beniamin auferetis. In me haec omnia mala reciderunt”.

37. cui respondit Ruben duos filios meos interfice si non reduxero illum tibi trade in manu mea et ego eum restituam

37. Cui respondit Ruben: “Duos filios meos interfice, si non reduxero illum tibi; trade illum in manu mea, et ego eum tibi restituam”.

38. at ille non descendet inquit filius meus vobiscum frater ejus mortuus est ipse solus remansit si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis deducetis canos meos cum dolore ad inferos

38. At ille: “Non descendet, inquit, filius meus vobiscum. Frater mortuus est, et ipse solus remansit; si quid ei adversi acciderit in via, deducetis canos meos cum dolore ad inferos”.



Pročitajte Bibliju u godinu dana

Pridružite se našoj zajednici i pročitajte cijelu Bibliju u 365 dana. Strukturirani i inspirativni put za produbljivanje vaše vjere i znanja o Svetom pismu.