Liber Genesis, 21
1. visitavit autem Dominus Sarram sicut promiserat et implevit quæ locutus est
1. Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat, et implevit Sarae, quae locutus est;
2. concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo prædixerat ei Deus
2. concepitque et peperit Abrahae filium in senectute eius tempore, quo praedixerat ei Deus.
3. vocavitque Abraham nomen filii sui quem genuit ei Sarra Isaac
3. Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac
4. et circumcidit eum octavo die sicut præceperat ei Deus
4. et circumcidit eum octavo die, sicut praeceperat ei Deus.
5. cum centum esset annorum hac quippe ætate patris natus est Isaac
5. Cum Abraham centum esset annorum, natus est ei Isaac filius eius.
6. dixitque Sarra risum fecit mihi Deus quicumque audierit conridebit mihi
6. Dixitque Sara: “Risum fecit mihi Deus; quicumque audierit, corridebit mihi ?.
7. rursumque ait quis auditurum crederet Abraham quod Sarra lactaret filium quem peperit ei jam seni
7. Rursumque ait: ? Quis auditurum crederet Abraham quod Sara lactaret filios, quia peperit ei filium iam seni?”.
8. crevit igitur puer et ablactatus est fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus
8. Crevit igitur puer et ablactatus est. Fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius.
9. cumque vidisset Sarra filium Agar Ægyptiæ ludentem dixit ad Abraham
9. Cumque vidisset Sara filium Agar Aegyptiae iocantem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham:
10. eice ancillam hanc et filium ejus non enim erit heres filius ancillæ cum filio meo Isaac
10. “Eice ancillam hanc et filium eius; non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac”.
11. dure accepit hoc Abraham pro filio suo
11. Dure accepit hoc Abraham propter filium suum.
12. cui dixit Deus non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua omnia quæ dixerit tibi Sarra audi vocem ejus quia in Isaac vocabitur tibi semen
12. Cui dixit Deus: “Non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua; omnia, quae dixerit tibi Sara, audi vocem eius, quia in Isaac vocabitur tibi semen.
13. sed et filium ancillæ faciam in gentem magnam quia semen tuum est
13. Sed et filium ancillae faciam in gentem magnam, quia semen tuum est”.
14. surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquæ inposuit scapulæ ejus tradiditque puerum et dimisit eam quæ cum abisset errabat in solitudine Bersabee
14. Surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae imposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam. Quae cum abisset, errabat in deserto Bersabee.
15. cumque consumpta esset aqua in utre abiecit puerum subter unam arborum quæ ibi erant
15. Cumque consumpta esset aqua in utre, abiecit puerum subter unum arbustum
16. et abiit seditque e regione procul quantum potest arcus jacere dixit enim non videbo morientem puerum et sedens contra levavit vocem suam et flevit
16. et abiit; seditque e regione procul, quantum potest arcus iacere. Dixit enim: “Non videbo morientem puerum”. Et sedens contra levavit vocem suam et flevit.
17. exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini Agar de cælo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est
17. Exaudivit autem Deus vocem pueri; vocavitque angelus Dei Agar de caelo dicens: “Quid tibi, Agar? Noli timere; exaudivit enim Deus vocem pueri de loco, in quo est.
18. surge tolle puerum et tene manum illius quia in gentem magnam faciam eum
18. Surge, tolle puerum et tene illum manu tua, quia in gentem magnam faciam eum”.
19. aperuitque oculos ejus Deus quæ videns puteum aquæ abiit et implevit utrem deditque puero bibere
19. Aperuitque Deus oculos eius; quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere.
20. et fuit cum eo qui crevit et moratus est in solitudine et factus est juvenis sagittarius
20. Et fuit Deus cum eo; qui crevit et moratus est in solitudine factusque est iuvenis sagittarius.
21. habitavitque in deserto Pharan et accepit illi mater sua uxorem de terra Ægypti
21. Habitavitque in deserto Pharan; et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti.
22. eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus ejus ad Abraham Deus tecum est in universis quæ agis
22. Eodem tempore dixit Abimelech et Phicol princeps exercitus eius ad Abraham: “Deus tecum est in universis, quae agis.
23. jura ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis stirpique meæ sed juxta misericordiam quam feci tibi facies mihi et terræ in qua versatus es advena
23. Iura ergo per Deum, ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae; sed iuxta fidem, quam feci tibi, facies mihi et terrae, in qua versatus es advena”.
24. dixitque Abraham ego jurabo
24. Dixitque Abraham: “Ego iurabo”.
25. et increpavit Abimelech propter puteum aquæ quem vi abstulerant servi illius
25. Et increpavit Abraham Abimelech propter puteum aquae, quem vi abstulerant servi eius.
26. respondit Abimelech nescivi quis fecerit hanc rem sed et tu non indicasti mihi et ego non audivi præter hodie
26. Responditque Abimelech: “Nescivi quis fecerit hanc rem; sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi praeter hodie”.
27. tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech percusseruntque ambo fœdus
27. Tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech; percusseruntque ambo foedus.
28. et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum
28. Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum.
29. cui dixit Abimelech quid sibi volunt septem agnæ istæ quas stare fecisti seorsum
29. Cui dixit Abimelech: “Quid sibi volunt septem agnae istae, quas stare fecisti seorsum?”.
30. at ille septem inquit agnas accipies de manu mea ut sint in testimonium mihi quoniam ego fodi puteum istum
30. At ille: “Septem, inquit, agnas accipies de manu mea, ut sint in testimonium mihi, quoniam ego fodi puteum istum”.
31. idcirco vocatus est locus ille Bersabee quia ibi uterque juraverunt
31. Idcirco vocatus est locus ille Bersabee, quia ibi uterque iuraverunt.
32. et inierunt fœdus pro puteo Juramenti
32. Et inierunt foedus in Bersabee.
33. surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militiæ ejus reversique sunt in terram Palestinorum Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini Dei æterni
33. Surrexit autem Abimelech et Phicol princeps militiae eius reversique sunt in terram Philisthim. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini, Dei aeterni. 34 Et fuit colonus in terra Philisthim diebus multis.
34. et fuit colonus terræ Philisthinorum diebus multis
34.
