1. canticum graduum Salomonis nisi Dominus ædificaverit domum in vanum laboraverunt qui ædificant eam nisi Dominus custodierit civitatem frustra vigilavit qui custodit

2. vanum est vobis ante lucem surgere surgere postquam sederitis qui manducatis panem doloris cum dederit dilectis suis somnum

3. ecce hereditas Domini filii mercis fructus ventris

4. sicut sagittæ in manu potentis ita filii excussorum

5. beatus vir qui implebit desiderium suum ex ipsis non confundentur cum loquentur inimicis suis in porta





“Devemos odiar os nossos pecados, visto que o amor ao Senhor significa paz”. São Padre Pio de Pietrelcina