Mosaico decorativo

1. alleluja credidi propter quod locutus sum ego autem humiliatus sum nimis

2. ego dixi in excessu meo omnis homo mendax

3. quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi

4. calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo

5. vota mea Domino reddam coram omni populo ejus

6. pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus

7. o Domine quia ego servus tuus ego servus tuus et filius ancillæ tuæ disrupisti vincula mea

8. tibi sacrificabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo

9. vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus

10. in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem


Lisez la Bible en un an

Rejoignez notre communauté et lisez la Bible en entier en 365 jours. Un parcours structuré et inspirant pour approfondir votre foi et votre connaissance des Écritures.