Mosaico decorativo

1. et clamavit in auribus meis voce magna dicens adpropinquaverunt visitationes urbis et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua

1. Et clamavit in auribus meis voce magna dicens: “Appro pinquaverunt visitationes urbis, et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua”.

2. et ecce sex viri veniebant de via portæ superioris quæ respicit ad aquilonem et uniuscujusque vas interitus in manu ejus vir quoque unus in medio eorum vestitus lineis et atramentarium scriptoris ad renes ejus et ingressi sunt et steterunt juxta altare æreum

2. Et ecce sex viri veniebant de via portae superioris, quae respicit ad aquilonem, et uniuscuiusque vas interitus in manu eius; vir quoque unus in medio eorum vestitus lineis, et atramentarium scriptoris ad renes eius; et ingressi sunt et steterunt iuxta altare aereum.

3. et gloria Domini Israël adsumpta est de cherub quæ erat super eum ad limen domus et vocavit virum qui indutus erat lineis et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis

3. Et gloria Dei Israel elevata est de cherub, super quem erat, ad limen domus; et vocavit virum, qui indutus erat lineis et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis.

4. et dixit Dominus ad eum transi per mediam civitatem in medio Hierusalem et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus quæ fiunt in medio ejus

4. Et dixit Dominus ad eum: “Transi per mediam civitatem in medio Ierusalem et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus, quae fiunt in medio eius”.

5. et illis dixit audiente me transite per civitatem sequentes eum et percutite non parcat oculus vester neque misereamini

5. Et illis dixit, audiente me: “Transite per civitatem sequentes eum et percutite; non parcat oculus vester, neque misereamini:

6. senem adulescentulum et virginem parvulum et mulieres interficite usque ad internicionem omnem autem super quem videritis thau ne occidatis et a sanctuario meo incipite cœperunt ergo a viris senioribus qui erant ante faciem domus

6. senem, adulescentulum et virginem et parvulum et mulieres interficite usque ad internecionem; omnem autem, super quem videritis thau, ne occidatis, et a sanctuario meo incipite”. Coeperunt ergo a viris senioribus, qui erant ante faciem domus.

7. et dixit ad eos contaminate domum et implete atria interfectis egredimini et egressi sunt et percutiebant eos qui erant in civitate

7. Et dixit ad eos: “Contaminate domum et implete atria interfectis. Egredimini”. Et egressi sunt et percutiebant eos, qui erant in civitate.

8. et cæde conpleta remansi ego ruique super faciem meam et clamans ajo heu heu heu Domine Deus ergone disperdes omnes reliquias Israël effundens furorem tuum super Hierusalem

8. Et caede completa, remansi ego ruique super faciem meam et clamans aio: “Heu, Domine Deus! Ergone disperdes omnes reliquias Israel, effundens furorem tuum super Ierusalem?”.

9. et dixit ad me iniquitas domus Israël et Juda magna est nimis valde et repleta est terra sanguinibus et civitas repleta est aversione dixerunt enim dereliquit Dominus terram et Dominus non videt

9. Et dixit ad me: “Iniquitas domus Israel et Iudae magna est nimis valde; et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est iniustitia. Dixerunt enim: “Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt”;

10. igitur et meus non parcet oculus neque miserebor viam eorum super caput eorum reddam

10. igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor: viam eorum super caput eorum reddam”.

11. et ecce vir qui indutus erat lineis qui habebat atramentarium in dorso suo respondit verbum dicens feci sicut præcepisti mihi

11. Et ecce vir, qui indutus erat lineis, qui habebat atramentarium in lumbis suis, respondit verbum dicens: “Feci, sicut praecepisti mihi”.



Lisez la Bible en un an

Rejoignez notre communauté et lisez la Bible en entier en 365 jours. Un parcours structuré et inspirant pour approfondir votre foi et votre connaissance des Écritures.