1. noli lætari Israël noli exultare sicut populi quia fornicatus es a Deo tuo dilexisti mercedem super omnes areas tritici

2. area et torcular non pascet eos et vinum mentietur eis

3. non habitabunt in terra Domini reversus est Ephraim Ægyptum et in Assyriis pollutum comedit

4. non libabunt Domino vinum et non placebunt ei sacrificia eorum quasi panis lugentium omnes qui comedunt eum contaminabuntur quia panis eorum animæ ipsorum non intrabit in domum Domini

5. quid facietis in die sollemni in die festivitatis Domini

6. ecce enim profecti sunt a vastitate Ægyptus congregavit eos Memphis sepeliet eos desiderabile argenti eorum urtica hereditabit lappa in tabernaculis eorum

7. venerunt dies visitationis venerunt dies retributionis scitote Israël stultum prophetam insanum virum spiritalem propter multitudinem iniquitatis tuæ et multitudo amentiæ

8. speculator Ephraim cum Deo meo propheta laqueus ruinæ super omnes vias ejus insania in domo Dei ejus

9. profunde peccaverunt sicut in diebus Gabaa recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum

10. quasi uvas in deserto inveni Israël quasi prima poma ficulneæ in cacumine ejus vidi patres eorum ipsi autem intraverunt ad Beelphegor et abalienati sunt in confusione et facti sunt abominabiles sicut ea quæ dilexerunt

11. Ephraim quasi avis avolavit gloria eorum a partu et ab utero et a conceptu

12. quod si et enutrierint filios suos absque liberis eos faciam in hominibus sed et væ eis cum recessero ab eis

13. Ephraim ut vidi Tyrus erat fundata in pulchritudine et Ephraim educit ad interfectorem filios suos

14. da eis Domine quid dabis eis da eis vulvam sine liberis et ubera arentia

15. omnes nequitiæ eorum in Galgal quia ibi exosos habui eos propter malitiam adinventionum eorum de domo mea eiciam eos non addam ut diligam eos omnes principes eorum recedentes

16. percussus est Ephraim radix eorum exsiccata est fructum nequaquam facient quod si et genuerint interficiam amantissima uteri eorum

17. abiciet eos Deus meus quia non audierunt eum et erunt vagi in nationibus





“Você deve ter sempre prudência e amor. A prudência tem olhos; o amor tem pernas. O amor, como tem pernas, gostaria de correr a Deus. Mas seu impulso de deslanchar na direção dEle é cego e, algumas vezes, pode tropeçar se não for guiado pela prudência, que tem olhos.” São Padre Pio de Pietrelcina