1. et regnavit rex Sedecias filius Josiæ pro Jechonia filio Joachim quem constituit regem Nabuchodonosor rex Babylonis in terra Juda

2. et non obœdivit ipse et servi ejus et populus terræ verbis Domini quæ locutus est in manu Hieremiæ prophetæ

3. et misit rex Sedecias Juchal filium Selemiæ et Sophoniam filium Maasiæ sacerdotem ad Hieremiam prophetam dicens ora pro nobis Dominum Deum nostrum

4. Hieremias autem libere ambulabat in medio populi non enim miserant eum in custodiam carceris igitur exercitus Pharao egressus est Ægyptum et audientes Chaldei qui obsidebant Hierusalem hujuscemodi nuntium recesserunt ab Hierusalem

5. et factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam dicens

6. hæc dicit Dominus Deus Israël sic dicetis regi Juda qui misit vos ad me ad interrogandum ecce exercitus Pharaonis qui egressus est vobis in auxilium revertetur in terram suam in Ægyptum

7. et redient Chaldei et bellabunt contra civitatem hanc et capient eam et incendent igni

8. hæc dicit Dominus nolite decipere animas vestras dicentes euntes abibunt et recedent a nobis Chaldei quia non abibunt

9. sed et si percusseritis omnem exercitum Chaldeorum qui prœliantur adversum vos et derelicti fuerint ex eis aliqui vulnerati singuli de tentorio suo consurgent et incendent civitatem hanc igni

10. ergo cum recessisset exercitus Chaldeorum ab Hierusalem propter exercitum Pharaonis

11. egressus est Hieremias de Hierusalem ut iret in terram Beniamin et divideret ibi possessionem in conspectu civium

12. cumque pervenisset ad portam Beniamin erat ibi custos portæ per vices nomine Hierias filius Selemiæ filii Ananiæ et adprehendit Hieremiam prophetam dicens ad Chaldeos profugis

13. et respondit Hieremias falsum est non fugio ad Chaldeos et non audivit eum sed conprehendit Hierias Hieremiam et adduxit eum ad principes

14. quam ob rem irati principes contra Hieremiam cæsum eum miserunt in carcerem qui erat in domo Jonathan scribæ ipse enim præpositus erat super carcerem

15. itaque ingressus est Hieremias in domum laci et in ergastula et sedit ibi Hieremias diebus multis

16. mittens autem rex Sedecias tulit eum et interrogavit in domo sua abscondite et dixit putasne est sermo a Domino et dixit Hieremias est et ait in manu regis Babylonis traderis

17. et dixit Hieremias ad regem Sedeciam quid peccavi tibi et servis tuis et populo tuo quia misisti me in domum carceris

18. ubi sunt prophetæ vestri qui prophetabant vobis et dicebant non veniet rex Babylonis super vos et super terram hanc

19. nunc ergo audi obsecro domine mi rex valeat deprecatio mea in conspectu tuo et ne me remittas in domum Jonathan scribæ ne moriar ibi

20. præcepit ergo rex Sedecias ut traderetur Hieremias in vestibulo carceris et daretur ei torta panis cotidie excepto pulmento donec consumerentur omnes panes de civitate et mansit Hieremias in vestibulo carceris





“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina