Mosaico decorativo

1. væ provocatrix et redempta civitas columba

1. Vae, provocatrix et inquinata, civitas violenta!

2. non audivit vocem et non suscepit disciplinam in Domino non est confisa ad Deum suum non adpropiavit

2. Non audivit vocem, non suscepit disciplinam; in Domino non est confisa, ad Deum suum non appropiavit.

3. principes ejus in medio ejus quasi leones rugientes judices ejus lupi vespere non relinquebant in mane

3. Principes eius in medio eius leones rugientes; iudices eius lupi deserti, ossa non relinquunt in mane.

4. prophetæ ejus vesani viri infideles sacerdotes ejus polluerunt sanctum iniuste egerunt contra legem

4. Prophetae eius vaniloqui, viri fallaces; sacerdotes eius polluerunt sanctum, iniuste egerunt contra legem.

5. Dominus justus in medio ejus non faciet iniquitatem mane mane judicium suum dabit in luce et non abscondetur nescivit autem iniquus confusionem

5. Dominus iustus in medio eius non faciet iniquitatem; mane, mane iudicium suum dabit, sicut lucem, quae non deficit; nescivit autem iniquus confusionem.

6. disperdi gentes et dissipati sunt anguli earum desertas feci vias eorum dum non est qui transeat desolatæ sunt civitates eorum non remanente viro nec ullo habitatore

6. “Disperdidi gentes, dissipati sunt anguli earum; desertas feci vias eorum, dum non est qui transeat; desolatae sunt civitates eorum, non remanente viro nec ullo habitatore.

7. dixi attamen timebis me suscipies disciplinam et non peribit habitaculum ejus propter omnia in quibus visitavi eam verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas

7. Dixi: Nunc timebis me, suscipies disciplinam! Et non evanescent ab oculis eius omnia, in quibus visitavi eam. Verumtamen acceleraverunt corrumpere omnes actiones suas.

8. quapropter expecta me dicit Dominus in die resurrectionis meæ in futurum quia judicium meum ut congregem gentes et colligam regna ut effundam super eas indignationem meam omnem iram furoris mei in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra

8. Quapropter exspecta me, dicit Dominus, in die qua surgam ut testis; quia iudicium meum, ut congregem gentes et colligam regna, ut effundam super eas indignationem meam, omnem iram furoris mei; in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra.

9. quia tunc reddam populis labium electum ut vocent omnes in nomine Domini et serviant ei umero uno

9. Quia tunc reddam populis labium purum, ut invocent omnes in nomine Domini et serviant ei umero uno.

10. ultra flumina Æthiopiæ inde supplices mei filii dispersorum meorum deferent munus mihi

10. Ultra flumina Aethiopiae, inde supplices mei, filii dispersorum meorum deferent munus mihi.

11. in die illa non confunderis super cunctis adinventionibus tuis quibus prævaricata es in me quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbiæ tuæ et non adicies exaltari amplius in monte sancto meo

11. In die illa non confunderis super cunctis actionibus tuis, quibus praevaricata es in me; quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbos tuos, et non adicies exaltari amplius in monte sancto meo.

12. et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum et sperabunt in nomine Domini

12. Et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum”. Et sperabunt in nomine Domini reliquiae Israel.

13. reliquiæ Israël non facient iniquitatem nec loquentur mendacium et non invenietur in ore eorum lingua dolosa quoniam ipsi pascentur et accubabunt et non erit qui exterreat

13. Non facient iniquitatem nec loquentur mendacium; et non invenietur in ore eorum lingua dolosa, quoniam ipsi pascentur et accubabunt, et non erit qui exterreat.

14. lauda filia Sion jubilate Israël lætare et exulta in omni corde filia Hierusalem

14. Lauda, filia Sion; iubilate, Israel! Laetare et exsulta in omni corde, filia Ierusalem!

15. abstulit Dominus judicium tuum avertit inimicos tuos rex Israël Dominus in medio tui non timebis malum ultra

15. Abstulit Dominus iudicium tuum, avertit inimicos tuos; rex Israel, Dominus, in medio tui, non timebis malum ultra.

16. in die illa dicetur Hierusalem noli timere Sion non dissolvantur manus tuæ

16. In die illa dicetur Ierusalem: “Noli timere, Sion; ne dissolvantur manus tuae!

17. Dominus Deus tuus in medio tui Fortis ipse salvabit gaudebit super te in lætitia silebit in dilectione tua exultabit super te in laude

17. Dominus Deus tuus in medio tui, fortis ipse salvabit; gaudebit super te in laetitia, commotus in dilectione sua; exsultabit super te in laude

18. nugas qui a lege recesserant congregabo quia ex te erant ut non ultra habeas super eis obprobrium

18. sicut in die conventus”. “Auferam a te calamitatem, ut non ultra habeas super ea opprobrium.

19. ecce ego interficiam omnes qui adflixerunt te in tempore illo et salvabo claudicantem et eam quæ ejecta fuerat congregabo et ponam eos in laudem et in nomen in omni terra confusionis eorum

19. Ecce ego interficiam omnes, qui afflixerunt te in tempore illo; et salvabo claudicantem et eam, quae eiecta fuerat, congregabo; et ponam eos in laudem et in nomen in omni terra confusionis eorum,

20. in tempore illo quo adducam vos et in tempore quo congregabo vos dabo enim vos in nomen et in laudem omnibus populis terræ cum convertero captivitatem vestram coram oculis vestris dicit Dominus

20. in tempore illo, quo adducam vos, et in tempore, quo congregabo vos. Dabo enim vos in nomen et in laudem omnibus populis terrae, cum convertero sortem vestram coram oculis vestris”, dicit Dominus.



Lue Raamattu vuodessa

Liity yhteisöömme ja lue koko Raamattu 365 päivässä. Jäsennelty ja inspiroiva polku uskosi ja Raamatun tuntemuksesi syventämiseen.