Mosaico decorativo

1. ascendit qui dispergat coram te qui custodit obsidionem contemplare viam conforta lumbos robora virtutem valde

1. Ecce super montes pedes evan gelizantis et annuntiantis pacem. Celebra, Iuda, festivitates tuas et redde vota tua, quia non adiciet ultra ut pertranseat in te Belial: totus interiit.

2. quia reddidit Dominus superbiam Jacob sicut superbiam Israël quia vastatores dissipaverunt eos et propagines eorum corruperunt

2. Ascendit, qui dispergat, contra te. “Custodi munitionem, contemplare viam, conforta lumbos, robora virtutem valde”.

3. clypeus fortium ejus ignitus viri exercitus in coccineis igneæ habenæ currus in die præparationis ejus et agitatores consopiti sunt

3. Quia restituet Dominus magnificentiam Iacob sicut magnificentiam Israel, quia praedones praedati sunt eos et propagines eorum corruperunt.

4. in itineribus conturbati sunt quadrigæ conlisæ sunt in plateis aspectus eorum quasi lampades quasi fulgura discurrentia

4. Clipeus fortium eius ruber, viri exercitus in coccineis; ignitae laminae ferreae curruum, quando praeparat bellum, et equites agitantur.

5. recordabitur fortium suorum ruent in itineribus suis velociter ascendent muros ejus et præparabitur umbraculum

5. In viis furibundae currunt quadrigae, invicem colliduntur in plateis; aspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia.

6. portæ fluviorum apertæ sunt et templum ad solum dirutum

6. Recordatur fortium suorum, ruunt in itineribus suis; currunt ad murum, et praeparatur umbraculum.

7. et miles captivus abductus est et ancillæ ejus minabantur gementes ut columbæ murmurantes in cordibus suis

7. Portae fluviorum apertae sunt, palatium tremit.

8. et Nineve quasi piscina aquarum aquæ ejus ipsi vero fugerunt state state et non est qui revertatur

8. Et speciosa denudatur, tollitur, et ancillae eius gemunt ut columbae et percutiunt corda sua.

9. diripite argentum diripite aurum et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus

9. Et Nineve quasi piscina aquarum, cuius aquae fugiunt. “State, state!”; sed non est qui revertatur.

10. dissipata et scissa et dilacerata et cor tabescens et dissolutio geniculorum et defectio in cunctis renibus et facies omnium sicut nigredo ollæ

10. “Diripite argentum, diripite aurum!”. Et non est finis divitiarum; thesaurus ex omnibus vasis desiderabilibus.

11. ubi est habitaculum leonum et pascua catulorum leonum ad quam ivit leo ut ingrederetur illuc catulus leonis et non est qui exterreat

11. Dissipata et vastata et dilacerata, et cor tabescens, et dissolutio geniculorum; et tremor in cunctis renibus, et facies omnium eorum candentes.

12. leo cepit sufficienter catulis suis et necavit leænis suis et implevit præda speluncas suas et cubile suum rapina

12. Ubi est habitaculum leonum, et spelunca catulorum leonum, ad quam ivit leo, ut duceret illuc catulum leonis, et non erat qui exterreret?

13. ecce ego ad te dicit Dominus exercituum et succendam usque ad fumum quadrigas ejus et leunculos tuos comedet gladius et exterminabo de terra prædam tuam et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum

13. Leo cepit sufficienter catulis suis et necavit leaenis suis; et implevit praeda speluncas suas et cubile suum rapina.

14.

14. “Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et succendam usque ad fumum quadrigas tuas; et leunculos tuos comedet gladius, et exterminabo de terra praedam tuam, et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum”.



Lue Raamattu vuodessa

Liity yhteisöömme ja lue koko Raamattu 365 päivässä. Jäsennelty ja inspiroiva polku uskosi ja Raamatun tuntemuksesi syventämiseen.