1. habitaverunt autem principes populi in Hierusalem reliqua vero plebs misit sortem ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Hierusalem in civitate sancta novem vero partes in civitatibus

1. Habitaverunt autem princi pes populi in Ierusalem; reli qua vero plebs misit sortem, ut adducerent unum virum de decem ad habitandum in Ierusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus.

2. benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerunt ut habitarent in Hierusalem

2. Benedixit autem populus omnibus viris, qui se sponte obtulerant, ut habitarent in Ierusalem.

3. hii sunt itaque principes provinciæ qui habitaverunt in Hierusalem et in civitatibus Juda habitavit unusquisque in possessione sua in urbibus suis Israël sacerdotes Levitæ Nathinnei et filii servorum Salomonis

3. Hi sunt itaque principes provinciae, qui habitaverunt in Ierusalem et in civitatibus Iudae. Habitavit autem unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israel, sacerdotes, Levitae, oblati et filii servorum Salomonis.

4. et in Hierusalem habitaverunt de filiis Juda et de filiis Beniamin de filiis Juda Athajas filius Aziam filii Zacchariæ filii Amariæ filii Saphatia filii Malelehel de filiis Phares

4. Et in Ierusalem habitaverunt de filiis Iudae et de filiis Beniamin. De filiis Iudae: Athaias filius Oziam filii Zachariae filii Amariae filii Saphatiae filii Malaleel, de filiis Phares;

5. Imaasia filius Baruch filius Coloza filius Azia filius Adaja filius Jojarib filius Zacchariæ filius Silonites

5. et Maasia filius Baruch filius Cholhoza filius Hazia filius Adaia filius Ioiarib filius Zachariae filius Silonitis.

6. omnes filii Phares qui habitaverunt in Hierusalem quadringenti sexaginta octo viri fortes

6. Omnes filii Phares, qui habitaverunt in Ierusalem, quadringenti sexaginta octo viri fortes.

7. hii sunt autem filii Beniamin Sellum filius Mosollam filius Jœd filius Phadaja filius Colaja filius Masia filius Ethehel filius Isaja

7. Hi sunt autem filii Beniamin: Sallu filius Mosollam filius Ioed filius Phadaia filius Colaia filius Maasia filius Etheel filius Iesaia;

8. et post eum Gabbai Sellai nongenti viginti octo

8. et fratres eius viri fortes, nongenti viginti octo.

9. et Johel filius Zechri præpositus eorum et Juda filius Sennua super civitatem secundus

9. Et Ioel filius Zechri praepositus eorum, et Iudas filius Asana super civitatem secundus.

10. et de sacerdotibus Idaja filius Joarib Jachin

10. Et de sacerdotibus: Iedaia filius Ioiarib filius

11. Saraja filius Elcia filius Mesollam filius Sadoc filius Merajoth filius Ahitub princeps domus Dei

11. Saraia filius Helciae filius Mosollam filius Sadoc filius Meraioth filius Achitob princeps domus Dei;

12. et fratres eorum facientes opera templi octingenti viginti duo et Adaja filius Jeroam filius Felelia filius Amsi filius Zacchariæ filius Phessur filius Melchiæ

12. et fratres eorum facientes opera templi, octingenti viginti duo. Et Adaia filius Ieroham filius Phelelia filius Amsi filius Zachariae filius Phassur filius Melchiae;

13. et fratres ejus principes patrum ducenti quadraginta duo et Amassai filius Azrihel filius Aazi filius Mosollamoth filius Emmer

13. et fratres eius principes familiarum ducenti quadraginta duo. Et Amassai filius Azareel filius Ahazi filius Mosollamoth filius Emmer;

14. et fratres eorum potentes nimis centum viginti octo et præpositus eorum Zabdihel filius potentium

14. et fratres eorum potentes nimis, centum viginti octo; et praepositus eorum Zabdiel vir nobilis.

15. et de Levitis Sebenia filius Asob filius Azaricam filius Asabia filius Boni

15. Et de Levitis: Semeia filius Hassub filius Ezricam filius Hasabia filius Bunni;

16. et Sabathai et Jozabed super opera quæ erant forinsecus in domo Dei a principibus Levitarum

16. et Sabethai et Iozabad super omnia opera, quae erant forinsecus in domo Dei, de principibus Levitarum;

17. et Mathania filius Micha filius Zebdæi filius Asaph princeps ad laudandum et confitendum in oratione et Becbecia secundus de fratribus ejus et Abda filius Sammua filius Galal filius Idithun

17. et Matthania filius Micha filius Zebedaei filius Asaph magister chori incohabat orationem; et Becbecia secundus de fratribus eius, et Abda filius Sammua filius Galal filius Idithun.

18. omnes Levitæ in civitate sancta ducenti octoginta quattuor

18. Omnes Levitae in civitate sancta ducenti octoginta quattuor.

19. et janitores Accob Telmon et fratres eorum qui custodiebant ostia centum septuaginta duo

19. Et ianitores: Accub, Telmon et fratres eorum, qui custodiebant ostia, centum septuaginta duo.

20. et reliqui ex Israël sacerdotes et Levitæ in universis civitatibus Juda unusquisque in possessione sua

20. Et reliqui ex Israel sacerdotes et Levitae in universis civitatibus Iudae, unusquisque in possessione sua.

21. et Nathinnei qui habitabant in Ofel et Siaha et Gaspha de Nathinneis

21. Et oblati habitabant in Ophel; et Siha et Gaspha super oblatos.

22. et episcopus Levitarum in Hierusalem Azzi filius Bani filius Asabiæ filius Matthaniæ filius Michæ de filiis Asaph cantores in ministerio domus Dei

22. Et praefectus Levitarum in Ierusalem Ozi filius Bani filius Hasabiae filius Matthaniae filius Michae de filiis Asaph, cantores in ministerio domus Dei.

23. præceptum quippe regis super eos erat et ordo in cantoribus per dies singulos

23. Praeceptum quippe regis super eos erat, et ordo in cantoribus per dies singulos.

24. et Fataja filius Mesezebel de filiis Zera filii Juda in manu regis juxta omne verbum populi

24. Et Phethahia filius Mesezabel de filiis Zara filii Iudae, legatus regis in omni negotio populi.

25. et in domibus per omnes regiones eorum de filiis Juda habitaverunt in Cariatharbe et in filiabus ejus et in Dibon et in filiabus ejus et in Capsel et in viculis ejus

25. Et in viculis per omnes regiones eorum, de filiis Iudae habitaverunt in Cariatharbe et in pagis eius et in Dibon et in pagis eius et in Cabseel et in viculis eius

26. et in Jesue et in Molada et in Bethfaleth

26. et in Iesua et in Molada et in Bethpheleth

27. et in Asersual et in Bersabee et in filiabus ejus

27. et in Asarsual et in Bersabee et in pagis eius

28. et in Siceleg et in Mochona et in filiabus ejus

28. et in Siceleg et in Mochona et in pagis eius

29. et in Ainremmon et in Sara et in Irimuth

29. et in Remmon et in Saraa et in Ierimoth,

30. Zanoa Odollam et villis earum Lachis et regionibus ejus Azeca et filiabus ejus et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom

30. Zanoa, Odollam et in villis earum, Lachis et regionibus eius et Azeca et pagis eius. Et habitaverunt a Bersabee usque ad vallem Ennom.

31. filii autem Beniamin a Geba Mechmas et Aja et Bethel et filiabus ejus

31. Filii autem Beniamin in Gabaa, Machmas et Hai et Bethel et pagis eius,

32. Anathoth Nob Anania

32. Anathoth, Nob, Anania,

33. Asor Rama Getthaim

33. Asor, Rama, Getthaim,

34. Adid Seboim Neballa Loth

34. Hadid, Seboim et Neballat,

35. et Ono valle Artificum

35. Lod et Ono et valle Artificum.

36. et de Levitis partitiones Juda et Beniamin

36. Et de Levitis portiones in Iuda et Beniamin.





“Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!” São Padre Pio de Pietrelcina