1. factum est autem cum audisset Sanaballat et Tobia et Gosem Arabs et ceteri inimici nostri quod ædificassem ego murum et non esset in ipso residua interruptio usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis

1. Factum est autem cum audisset Sanaballat et Thobias et Gosem Arabs et ceteri inimici nostri, quod aedificassem ego murum, et non esset in ipso residua interruptio — usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis —

2. miserunt Sanaballat et Gosem ad me dicentes veni et percutiamus fœdus pariter in viculis in campo Ono ipsi autem cogitabant ut facerent mihi malum

2. miserunt Sanaballat et Gosem ad me dicentes: “Veni, et conveniamus in Cephirim in campo Ono”. Ipsi autem cogitabant, ut facerent mihi malum.

3. misi ergo ad eos nuntios dicens opus grande ego facio et non possum descendere ne forte neglegatur cum venero et descendero ad vos

3. Misi ergo ad eos nuntios dicens: “Opus grande ego facio et non possum descendere; cur cessare oportet opus, si desistero et descendero ad vos?”.

4. miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quattuor vices et respondi eis juxta sermonem priorem

4. Miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quattuor vices, et respondi eis iuxta sermonem priorem.

5. et misit ad me Sanaballat juxta verbum prius quinta vice puerum suum et epistulam habebat in manu scriptam hoc modo

5. Et misit ad me Sanaballat iuxta verbum prius quinta vice puerum suum, et epistulam non obsignatam habebat in manu sua, in qua erat scriptum:

6. in gentibus auditum est et Gosem dixit quod tu et Judæi cogitetis rebellare et propterea ædifices murum et levare te velis super eos regem propter quam causam

6. “In gentibus auditum est, et Gosem dixit quod tu et Iudaei cogitetis rebellare, et propterea aedifices murum et levare te velis super eos regem; iuxta hanc vocem

7. et prophetas posueris qui prædicent de te in Hierusalem dicentes rex in Judæa est auditurus est rex verba hæc idcirco nunc veni ut ineamus consilium pariter

7. et prophetas posueris, qui praedicent de te in Ierusalem dicentes: “Rex in Iudaea est!”. Nunc autem auditurus est rex verba haec; idcirco nunc veni, ut ineamus consilium pariter”.

8. et misi ad eos dicens non est factum secundum verba hæc quæ tu loqueris de corde enim tuo tu conponis hæc

8. Et misi ad eum dicens: “Non est factum secundum verba haec, quae tu loqueris; de corde enim tuo tu componis haec”.

9. omnes autem hii terrebant nos cogitantes quod cessarent manus nostræ ab opere et quiesceremus quam ob causam magis confortavi manus meas

9. Omnes enim hi terrebant nos cogitantes: “Fatigabuntur manus eorum ab opere, et non complebitur”. Quam ob causam magis confortavi manus meas.

10. et ingressus sum domum Samajæ filii Dalajæ filii Metabehel secreto qui ait tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi et claudamus portas ædis quia venturi sunt ut interficiant te et nocte venturi sunt ad occidendum te

10. Et ingressus sum domum Semeiae filii Dalaiae filii Meetabel, ubi erat detentus. Qui ait: “Tractemus nobiscum in domo Dei, in medio templi, et claudamus portas aedis, quia venturi sunt, ut interficiant te; utique nocte venturi sunt ad occidendum te”.

11. et dixi num quisquam similis mei fugit et quis ut ego ingredietur templum et vivet non ingrediar

11. Et dixi: “Num quisquam similis mei fugit? Et quis ut ego ingredietur templum et vivet? Non ingrediar”.

12. et intellexi quod Deus non misisset eum sed quasi vaticinans locutus esset ad me et Tobia et Sanaballat conduxissent eum

12. Et intellexi quod Deus non misisset eum, sed quasi vaticinans locutus esset ad me, quia Thobias et Sanaballat conduxerant eum.

13. acceperat enim pretium ut territus facerem et peccarem et haberent malum quod exprobrarent mihi

13. Acceperat enim pretium, ut territus sic agerem et peccarem, et haberent malum, quod exprobrarent mihi.

14. memento Domine mei pro Tobia et Sanaballat juxta opera eorum talia sed et Noadiæ prophetæ et ceterorum prophetarum qui terrebant me

14. Memento, Deus meus, Thobiae et Sanaballat iuxta opera eorum talia, sed et Noadiae prophetae et ceterorum prophetarum, qui terrebant me!

15. conpletus est autem murus vicesimo quinto die mensis elul quinquaginta duobus diebus

15. Completus est autem murus vicesimo quinto die mensis Elul, quinquaginta duobus diebus.

16. factum est ergo cum audissent omnes inimici nostri ut timerent universæ gentes quæ erant in circuitu nostro et conciderent intra semet ipsos et scirent quod a Deo factum esset opus hoc

16. Factum est ergo, cum audissent omnes inimici nostri, et vidissent universae gentes, quae erant in circuitu nostro, ut conciderent intra semetipsos et scirent quod a Deo factum esset opus hoc.

17. sed et in diebus illis multæ optimatium Judæorum epistulæ mittebantur ad Tobiam et a Tobia veniebant ad eos

17. Sed et in diebus illis, multae optimatum Iudaeorum epistulae mittebantur ad Thobiam, et a Thobia veniebant ad eos.

18. multi enim erant in Judæa habentes juramentum ejus quia gener erat Secheniæ filii Orei et Johanan filius ejus acceperat filiam Mosollam filii Barachiæ

18. Multi enim in Iudaea coniurationem fecerunt cum eo, quia gener erat Secheniae filii Area, et Iohanan filius eius acceperat filiam Mosollam filii Barachiae.

19. sed et laudabant eum coram me et verba mea nuntiabant ei et Tobias mittebat epistulas ut terreret me

19. Sed et laudabant eum coram me et verba mea nuntiabant ei; et Thobias mittebat epistulas, ut terreret me.





“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina