Löydetty 90 Tulokset: panis propositionis

  • respondebit in die illa dicens non sum medicus et in domo mea non est panis neque vestimentum nolite constituere me principem populi (Liber Isaiae 3, 7)

  • panis autem comminuetur verum non in perpetuum triturans triturabit illum neque vexabit eum rota plaustri nec in ungulis suis comminuet eum (Liber Isaiae 28, 28)

  • et dabitur pluvia semini tuo ubicumque seminaveris in terra et panis frugum terræ erit uberrimus et pinguis pascetur in possessione tua in die illo agnus spatiose (Liber Isaiae 30, 23)

  • iste in excelsis habitabit munimenta saxorum sublimitas ejus panis ei datus est aquæ ejus fideles sunt (Liber Isaiae 33, 16)

  • cito veniet gradiens ad aperiendum et non interficiet usque ad internicionem nec deficiet panis ejus (Liber Isaiae 51, 14)

  • lupus et agnus pascentur simul et leo et bos comedent paleas et serpenti pulvis panis ejus non nocebunt neque occident in omni monte sancto meo dicit Dominus (Liber Isaiae 65, 25)

  • præcepit ergo rex Sedecias ut traderetur Hieremias in vestibulo carceris et daretur ei torta panis cotidie excepto pulmento donec consumerentur omnes panes de civitate et mansit Hieremias in vestibulo carceris (Liber Ieremiae 37, 20)

  • et dixit ad me fili hominis ecce ego conteram baculum panis in Hierusalem et comedent panem in pondere et in sollicitudine et aquam in mensura et in angustia bibent (Prophetia Ezechielis 4, 16)

  • ego Dominus locutus sum quando misero sagittas famis pessimas in eos quæ erunt mortiferæ et quas mittam ut disperdam vos et famem congregabo super vos et conteram vobis baculum panis (Prophetia Ezechielis 5, 16)

  • et violabant me ad populum meum propter pugillum hordei et fragmen panis ut interficerent animas quæ non moriuntur et vivificarent animas quæ non vivunt mentientes populo meo credenti mendaciis (Prophetia Ezechielis 13, 19)

  • fili hominis terra cum peccaverit mihi ut prævaricetur prævaricans extendam manum meam super eam et conteram virgam panis ejus et inmittam in eam famem et interficiam de ea hominem et jumentum (Prophetia Ezechielis 14, 13)

  • ecce hæc fuit iniquitas Sodomæ sororis tuæ superbia saturitas panis et abundantia et otium ipsius et filiarum ejus et manum egeno et pauperi non porrigebant (Prophetia Ezechielis 16, 49)


“Não se fixe voluntariamente naquilo que o inimigo da alma lhe apresenta.” São Padre Pio de Pietrelcina