Löydetty 90 Tulokset: panis propositionis

  • ingressi quoque sunt ad Ezechiam regem et dixerunt ei sanctificavimus omnem domum Domini et altare holocaustoseos vasaque ejus necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis (Liber II Paralipomenon 29, 18)

  • ad panes propositionis et ad sacrificium sempiternum et in holocaustum sempiternum in sabbatis in kalendis in sollemnitatibus et in sanctificatis et pro peccato ut exoretur pro Israël et in omnem usum domus Dei nostri (Liber Nehemiae 10, 33)

  • panis ejus in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus (Liber Iob 20, 14)

  • terra de qua oriebatur panis in loco suo igne subversa est (Liber Iob 28, 5)

  • abominabilis ei fit in vita sua panis et animæ illius cibus ante desiderabilis (Liber Iob 33, 20)

  • nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam sicut escam panis (Liber Psalmorum 13, 4)

  • fuerunt mihi lacrimæ meæ panis die ac nocte dum dicitur mihi cotidie ubi est Deus tuus (Liber Psalmorum 41, 4)

  • nonne scient omnes qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam ut cibum panis (Liber Psalmorum 52, 5)

  • et vinum lætificat cor hominis ut exhilaret faciem in oleo et panis cor hominis confirmat (Liber Psalmorum 103, 15)

  • et vocavit famem super terram omne firmamentum panis contrivit (Liber Psalmorum 104, 16)

  • et intravit in sanctificationem cum superbia et accepit altare aureum et candelabrum luminis et universa vasa ejus et mensam propositionis et libatoria et fialas et mortariola aurea et velum et coronas et ornamentum aureum quod in facie templi erat et comminuit omnia (Liber I Maccabaeorum 1, 23)

  • et purgato templo aliud altare fecerunt et de ignitis lapidibus igne concepto obtulerunt sacrificia post biennium et incensum et lucernas et panes propositionis posuerunt (Liber II Maccabaeorum 10, 3)


“Que o Espírito Santo guie a sua inteligência, faça-o descobrir a verdade escondida na Sagrada Escritura e inflame a sua vontade para praticá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina