1. respondens autem Sophar Naamathites dixit

2. idcirco cogitationes meæ variæ succedunt sibi et mens in diversa rapitur

3. doctrinam qua me arguis audiam et spiritus intellegentiæ meæ respondebit mihi

4. hoc scio a principio ex quo positus est homo super terram

5. quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritæ ad instar puncti

6. si ascenderit usque ad cælum superbia ejus et caput ejus nubes tetigerit

7. quasi sterquilinium in fine perdetur et qui eum viderant dicent ubi est

8. velut somnium avolans non invenietur transiet sicut visio nocturna

9. oculus qui eum viderat non videbit neque ultra intuebitur eum locus suus

10. filii ejus adterentur egestate et manus illius reddent ei dolorem suum

11. ossa ejus implebuntur vitiis adulescentiæ ejus et cum eo in pulverem dormient

12. cum enim dulce fuerit in ore ejus malum abscondet illud sub lingua sua

13. parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo

14. panis ejus in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus

15. divitias quas devoravit evomet et de ventre illius extrahet eas Deus

16. caput aspidum suget occidet eum lingua viperæ

17. non videat rivulos fluminis torrentes mellis et butyri

18. luet quæ fecit omnia nec tamen consumetur juxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebit

19. quoniam confringens nudavit pauperes domum rapuit et non ædificavit eam

20. nec est satiatus venter ejus et cum habuerit quæ cupierat possidere non poterit

21. non remansit de cibo ejus et propterea nihil permanebit de bonis ejus

22. cum satiatus fuerit artabitur æstuabit et omnis dolor inruet in eum

23. utinam impleatur venter ejus ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum

24. fugiet arma ferrea et inruet in arcum æreum

25. eductus et egrediens de vagina sua et fulgurans in amaritudine sua vadent et venient super eum horribiles

26. omnes tenebræ absconditæ sunt in occultis ejus devorabit eum ignis qui non succenditur adfligetur relictus in tabernaculo suo

27. revelabunt cæli iniquitatem ejus et terra consurget adversus eum

28. apertum erit germen domus illius detrahetur in die furoris Dei

29. hæc est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum ejus a Domino





“De que vale perder-se em vãos temores?” São Padre Pio de Pietrelcina