Löydetty 397 Tulokset: Populo

  • clama ne cesses quasi tuba exalta vocem tuam et adnuntia populo meo scelera eorum et domui Jacob peccata eorum (Liber Isaiae 58, 1)

  • transite transite per portas præparate viam populo planum facite iter et eligite lapides elevate signum ad populos (Liber Isaiae 62, 10)

  • et erunt campestria in caulas gregum et vallis Achor in cubile armentorum populo meo qui requisierunt me (Liber Isaiae 65, 10)

  • et exultabo in Hierusalem et gaudebo in populo meo et non audietur in eo ultra vox fletus et vox clamoris (Liber Isaiae 65, 19)

  • ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam et in columnam ferream et in murum æreum super omnem terram regibus Juda principibus ejus et sacerdotibus et populo terræ (Liber Ieremiae 1, 18)

  • in tempore illo dicetur populo huic et Hierusalem ventus urens in viis quæ sunt in deserto viæ filiæ populi mei non ad ventilandum et ad purgandum (Liber Ieremiae 4, 11)

  • populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans recesserunt et abierunt (Liber Ieremiae 5, 23)

  • quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros (Liber Ieremiae 5, 26)

  • probatorem dedi te in populo meo robustum et scies et probabis viam eorum (Liber Ieremiae 6, 27)

  • tu ergo noli orare pro populo hoc nec adsumas pro eis laudem et orationem et non obsistas mihi quia non exaudiam te (Liber Ieremiae 7, 16)

  • tu ergo noli orare pro populo hoc et ne adsumas pro eis laudem et orationem quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me in tempore adflictionis eorum (Liber Ieremiae 11, 14)

  • hæc dicit Dominus adversum omnes vicinos meos pessimos qui tangunt hereditatem quam distribui populo meo Israël ecce ego evellam eos de terra eorum et domum Juda evellam de medio eorum (Liber Ieremiae 12, 14)


“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina