Mosaico decorativo

Löydetty 1265 Tulokset: Dia

  • quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt (Liber Psalmorum 35, 8)

  • prætende misericordiam tuam scientibus te et justitiam tuam his qui recto sunt corde (Liber Psalmorum 35, 11)

  • dixi custodiam vias meas ut non delinquam in lingua mea posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversum me (Liber Psalmorum 38, 2)

  • ecce mensurabiles posuisti dies meos et substantia mea tamquam nihilum ante te verumtamen universa vanitas omnis homo vivens diapsalma (Liber Psalmorum 38, 6)

  • a fortitudine manus tuæ ego defeci in increpationibus propter iniquitatem corripuisti hominem et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus verumtamen vane conturbatur omnis homo diapsalma (Liber Psalmorum 38, 12)

  • justitiam tuam non abscondi in corde meo veritatem tuam et salutare tuum dixi non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo (Liber Psalmorum 39, 11)

  • tu autem Domine ne longe facias miserationes tuas a me misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me (Liber Psalmorum 39, 12)

  • in die mandavit Dominus misericordiam suam et nocte canticum ejus apud me oratio Deo vitæ meæ (Liber Psalmorum 41, 9)

  • in Deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in sæculum diapsalma (Liber Psalmorum 43, 9)

  • tota die verecundia mea contra me est et confusio faciei meæ cooperuit me (Liber Psalmorum 43, 16)

  • sonaverunt et turbatæ sunt aquæ eorum conturbati sunt montes in fortitudine ejus diapsalma (Liber Psalmorum 45, 4)

  • Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Jacob diapsalma (Liber Psalmorum 45, 8)


"Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos". São Padre Pio de Pietrelcina