Löydetty 1087 Tulokset: Deo
et dixistis nequaquam sed ad equos fugiemus ideo fugietis et super veloces ascendemus ideo veloces erunt qui persequentur vos (Liber Isaiae 30, 16)
propterea expectat Dominus ut misereatur vestri et ideo exaltabitur parcens vobis quia Deus judicii Dominus beati omnes qui expectant eum (Liber Isaiae 30, 18)
quod si responderis mihi in Domino Deo nostro confidimus nonne ipse est cujus abstulit Ezechias excelsa et altaria et dixit Judæ et Hierusalem coram altari isto adorabitis (Liber Isaiae 36, 7)
et dederunt deos earum igni non enim erant dii sed opera manuum hominum lignum et lapis et comminuerunt eos (Liber Isaiae 37, 19)
et mittet id quod salvatum fuerit de domo Juda et quod reliquum est radicem deorsum et faciet fructum sursum (Liber Isaiae 37, 31)
quare dicis Jacob et loqueris Israël abscondita est via mea a Domino et a Deo meo judicium meum transibit (Liber Isaiae 40, 27)
hæc dicit Dominus redemptor vester Sanctus Israël propter vos emisi Babylonem et detraxi vectes universos et Chaldeos in navibus suis gloriantes (Liber Isaiae 43, 14)
descende sede in pulverem virgo filia Babylon sede in terra non est solium filiæ Chaldeorum quia ultra non vocaberis mollis et tenera (Liber Isaiae 47, 1)
sede tace et intra in tenebras filia Chaldeorum quia non vocaberis ultra domina regnorum (Liber Isaiae 47, 5)
et ego dixi in vacuum laboravi sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi ergo judicium meum cum Domino et opus meum cum Deo meo (Liber Isaiae 49, 4)
Dominus Deus auxiliator meus ideo non sum confusus ideo posui faciem meam ut petram durissimam et scio quoniam non confundar (Liber Isaiae 50, 7)
levate in cælum oculos vestros et videte sub terra deorsum quia cæli sicut fumus liquescent et terra sicut vestimentum adteretur et habitatores ejus sicut hæc interibunt salus autem mea in sempiternum erit et justitia mea non deficiet (Liber Isaiae 51, 6)