Löydetty 1087 Tulokset: Deo
et erit Babylon illa gloriosa in regnis inclita in superbia Chaldeorum sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram (Liber Isaiae 13, 19)
ecce iste venit ascensor vir bigæ equitum et respondit et dixit cecidit cecidit Babylon et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terram (Liber Isaiae 21, 9)
tritura mea et fili areæ meæ quæ audivi a Domino exercituum Deo Israël adnuntiavi vobis (Liber Isaiae 21, 10)
dies enim interfectionis et conculcationis et fletuum Domino Deo exercituum in valle Visionis scrutans murum et magnificus super montem (Liber Isaiae 22, 5)
ecce terra Chaldeorum talis populus non fuit Assur fundavit eam in captivitatem transduxerunt robustos ejus suffoderunt domos ejus posuerunt eam in ruinam (Liber Isaiae 23, 13)
propter hoc maledictio vorabit terram et peccabunt habitatores ejus ideoque insanient cultores ejus et relinquentur homines pauci (Liber Isaiae 24, 6)
sperastis in Domino in sæculis æternis in Domino Deo forti in perpetuum (Liber Isaiae 26, 4)
concepimus et quasi parturivimus et peperimus spiritum salutes non fecimus in terra ideo non ceciderunt habitatores terræ (Liber Isaiae 26, 18)
et nunc nolite inludere ne forte constringantur vincula vestra consummationem enim et adbreviationem audivi a Domino Deo exercituum super universam terram (Liber Isaiae 28, 22)
et hoc a Domino Deo exercituum exivit ut mirabile faceret consilium et magnificaret justitiam (Liber Isaiae 28, 29)
ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo peribit enim sapientia a sapientibus ejus et intellectus prudentium ejus abscondetur (Liber Isaiae 29, 14)
Ægyptus enim frustra et vane auxiliabitur ideo clamavi super hoc superbia tantum est quiesce (Liber Isaiae 30, 7)