1. Philisthim autem pugnabant adversum Israël et fugerunt viri Israël ante faciem Philisthim et ceciderunt interfecti in monte Gelbœ

2. inrueruntque Philisthim in Saul et filios ejus et percusserunt Jonathan et Abinadab et Melchisue filios Saul

3. totumque pondus prœlii versum est in Saul et consecuti sunt eum viri sagittarii et vulneratus est vehementer a sagittariis

4. dixitque Saul ad armigerum suum evagina gladium tuum et percute me ne forte veniant incircumcisi isti et interficiant me inludentes mihi et noluit armiger ejus fuerat enim nimio timore perterritus arripuit itaque Saul gladium et inruit super eum

5. quod cum vidisset armiger ejus videlicet quod mortuus esset Saul inruit etiam ipse super gladium suum et mortuus est cum eo

6. mortuus est ergo Saul et tres filii ejus et armiger illius et universi viri ejus in die illa pariter

7. videntes autem viri Israël qui erant trans vallem et trans Jordanem quod fugissent viri israhelitæ et quod mortuus esset Saul et filii ejus reliquerunt civitates suas et fugerunt veneruntque Philisthim et habitaverunt ibi

8. facta autem die altera venerunt Philisthim ut spoliarent interfectos et invenerunt Saul et tres filios ejus jacentes in monte Gelbœ

9. et præciderunt caput Saul et expoliaverunt eum armis et miserunt in terram Philisthinorum per circuitum ut adnuntiaretur in templo idolorum et in populis

10. et posuerunt arma ejus in templo Astharoth corpus vero ejus suspenderunt in muro Bethsan

11. quod cum audissent habitatores Jabesgalaad quæcumque fecerant Philisthim Saul

12. surrexerunt omnes viri fortissimi et ambulaverunt tota nocte et tulerunt cadaver Saul et cadavera filiorum ejus de muro Bethsan veneruntque Jabes et conbuserunt ea ibi

13. et tulerunt ossa eorum et sepelierunt in nemore Jabes et jejunaverunt septem diebus





“Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação. Que Ela lhe sirva de doce modelo e inspiração na virtude da santa humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina