1. et accidit quadam die ut diceret Jonathan filius Saul ad adulescentem armigerum suum veni et transeamus ad stationem Philisthim quæ est trans locum illum patri autem suo hoc ipsum non indicavit

2. porro Saul morabatur in extrema parte Gabaa sub malogranato quæ erat in Magron et erat populus cum eo quasi sescentorum virorum

3. et Ahias filius Achitob fratris Ichabod filii Finees qui ortus fuerat ex Heli sacerdote Domini in Silo portabat ephod sed et populus ignorabat quod isset Jonathan

4. erant autem inter ascensus per quos nitebatur Jonathan transire ad stationem Philisthinorum eminentes petræ ex utraque parte et quasi in modum dentium scopuli hinc inde prærupti nomen uni Boses et nomen alteri Sene

5. unus scopulus prominens ad aquilonem ex adverso Machmas et alter a meridie contra Gabaa

6. dixit autem Jonathan ad adulescentem armigerum suum veni transeamus ad stationem incircumcisorum horum si forte faciat Dominus pro nobis quia non est Domino difficile salvare vel in multitudine vel in paucis

7. dixitque ei armiger suus fac omnia quæ placent animo tuo perge quo cupis ero tecum ubicumque volueris

8. et ait Jonathan ecce nos transimus ad viros istos cumque apparuerimus eis

9. si taliter locuti fuerint ad nos manete donec veniamus ad vos stemus in loco nostro nec ascendamus ad eos

10. si autem dixerint ascendite ad nos ascendamus quia tradidit eos Dominus in manibus nostris hoc erit nobis signum

11. apparuit igitur uterque stationi Philisthinorum dixeruntque Philisthim en Hebræi egrediuntur de cavernis in quibus absconditi fuerant

12. et locuti sunt viri de statione ad Jonathan et ad armigerum ejus dixeruntque ascendite ad nos et ostendimus vobis rem et ait Jonathan ad armigerum suum ascendamus sequere me tradidit enim eos Dominus in manu Israël

13. ascendit autem Jonathan reptans manibus et pedibus et armiger ejus post eum itaque alii cadebant ante Jonathan alios armiger ejus interficiebat sequens eum

14. et facta est plaga prima quam percussit Jonathan et armiger ejus quasi viginti virorum in media parte jugeri quam par boum in die arare consuevit

15. et factum est miraculum in castris per agros sed et omnis populus stationis eorum qui jerant ad prædandum obstipuit et conturbata est terra et accidit quasi miraculum a Deo

16. et respexerunt speculatores Saul qui erant in Gabaa Beniamin et ecce multitudo prostrata et huc illucque diffugiens

17. et ait Saul populo qui erat cum eo requirite et videte quis abierit ex nobis cumque requisissent reppertum est non adesse Jonathan et armigerum ejus

18. et ait Saul ad Ahiam adplica arcam Dei erat enim ibi arca Dei in die illa cum filiis Israël

19. cumque loqueretur Saul ad sacerdotem tumultus magnus exortus est in castris Philisthinorum crescebatque paulatim et clarius reboabat et ait Saul ad sacerdotem contrahe manum tuam

20. conclamavit ergo Saul et omnis populus qui erat cum eo et venerunt usque ad locum certaminis et ecce versus fuerat gladius uniuscujusque ad proximum suum et cædes magna nimis

21. sed et Hebræi qui fuerant cum Philisthim heri et nudius tertius ascenderantque cum eis in castris reversi sunt ut essent cum Israhele qui erant cum Saul et Jonathan

22. omnes quoque Israhelitæ qui se absconderant in monte Ephraim audientes quod fugissent Philisthim sociaverunt se cum suis in prœlio

23. et salvavit Dominus in die illa Israël pugna autem pervenit usque Bethaven

24. et vir Israël sociatus sibi est in die illa adiuravit autem Saul populum dicens maledictus vir qui comederit panem usque ad vesperam donec ulciscar de inimicis meis et non manducavit universus populus panem

25. omneque terræ vulgus venit in saltum in quo erat mel super faciem agri

26. ingressus est itaque populus saltum et apparuit fluens mel nullusque adplicuit manum ad os suum timebat enim populus juramentum

27. porro Jonathan non audierat cum adiuraret pater ejus populum extenditque summitatem virgæ quam habebat in manu et intinxit in favo mellis et convertit manum suam ad os suum et inluminati sunt oculi ejus

28. respondensque unus de populo ait jurejurando constrinxit pater tuus populum dicens maledictus qui comederit panem hodie defecerat autem populus

29. dixitque Jonathan turbavit pater meus terram vidistis ipsi quia inluminati sunt oculi mei eo quod gustaverim paululum de melle isto

30. quanto magis si comedisset populus de præda inimicorum suorum quam repperit nonne major facta fuisset plaga in Philisthim

31. percusserunt ergo in die illa Philistheos a Machmis usque in Ahialon defatigatus est autem populus nimis

32. et versus ad prædam tulit oves et boves et vitulos et mactaverunt in terra comeditque populus cum sanguine

33. nuntiaverunt autem Saul dicentes quod populus peccasset Domino comedens cum sanguine qui ait prævaricati estis volvite ad me jam nunc saxum grande

34. et dixit Saul dispergimini in vulgus et dicite eis ut adducat ad me unusquisque bovem suum et arietem et occidite super istud et vescimini et non peccabitis Domino comedentes cum sanguine adduxit itaque omnis populus unusquisque bovem in manu sua usque ad noctem et occiderunt ibi

35. ædificavit autem Saul altare Domini tuncque primum cœpit ædificare altare Domini

36. et dixit Saul inruamus super Philisthim nocte et vastemus eos usque dum inlucescat mane nec relinquamus de eis virum dixitque populus omne quod bonum videtur in oculis tuis fac et ait sacerdos accedamus huc ad Deum

37. et consuluit Saul Deum num persequar Philisthim si trades eos in manu Israël et non respondit ei in die illa

38. dixitque Saul adplicate huc universos angulos populi et scitote et videte per quem acciderit peccatum hoc hodie

39. vivit Dominus salvator Israël quia si per Jonathan filium meum factum est absque retractatione morietur ad quod nullus contradixit ei de omni populo

40. et ait ad universum Israël separamini vos in partem unam et ego cum Jonathan filio meo ero in parte una respondit populus ad Saul quod bonum videtur in oculis tuis fac

41. et dixit Saul ad Dominum Deum Israël da indicium et deprehensus est Jonathan et Saul populus autem exivit

42. et ait Saul mittite sortem inter me et inter Jonathan filium meum et captus est Jonathan

43. dixit autem Saul ad Jonathan indica mihi quid feceris et indicavit ei Jonathan et ait gustans gustavi in summitate virgæ quæ erat in manu mea paululum mellis et ecce ego morior

44. et ait Saul hæc faciat mihi Deus et hæc addat quia morte morieris Jonathan

45. dixitque populus ad Saul ergone Jonathan morietur qui fecit salutem hanc magnam in Israël hoc nefas est vivit Dominus si ceciderit capillus de capite ejus in terram quia cum Deo operatus est hodie liberavit ergo populus Jonathan ut non moreretur

46. recessitque Saul nec persecutus est Philisthim porro Philisthim abierunt in loca sua

47. at Saul confirmato regno super Israël pugnabat per circuitum adversum omnes inimicos ejus contra Moab et filios Ammon et Edom et reges Suba et Philistheos et quocumque se verterat superabat

48. congregatoque exercitu percussit Amalech et eruit Israël de manu vastatorum ejus

49. fuerunt autem filii Saul Jonathan et Jesui et Melchisua nomina duarum filiarum ejus nomen primogenitæ Merob et nomen minoris Michol

50. et nomen uxoris Saul Ahinœm filia Ahimaas et nomina principum militiæ ejus Abner filius Ner patruelis Saul

51. Cis fuerat pater Saul et Ner pater Abner filius Abihel

52. erat autem bellum potens adversum Philistheos omnibus diebus Saul nam quemcumque viderat Saul virum fortem et aptum ad prœlium sociabat eum sibi





“O amor é a rainha das virtudes. Como as pérolas se ligam por um fio, assim as virtudes, pelo amor. Fogem as pérolas quando se rompe o fio. Assim também as virtudes se desfazem afastando-se o amor”. São Padre Pio de Pietrelcina