1. puer autem Samuhel ministrabat Domino coram Heli et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis non erat visio manifesta

2. factum est ergo in die quadam Heli jacebat in loco suo et oculi ejus caligaverant nec poterat videre

3. lucerna Dei antequam extingueretur Samuhel autem dormiebat in templo Domini ubi erat arca Dei

4. et vocavit Dominus Samuhel qui respondens ait ecce ego

5. et cucurrit ad Heli et dixit ecce ego vocasti enim me qui dixit non vocavi revertere dormi et abiit et dormivit

6. et adiecit Dominus vocare rursum Samuhel consurgensque Samuhel abiit ad Heli et dixit ecce ego quia vocasti me qui respondit non vocavi te fili mi revertere et dormi

7. porro Samuhel necdum sciebat Dominum neque revelatus fuerat ei sermo Domini

8. et adiecit Dominus et vocavit adhuc Samuhel tertio qui consurgens abiit ad Heli

9. et ait ecce ego quia vocasti me intellexit igitur Heli quia Dominus vocaret puerum et ait ad Samuhel vade et dormi et si deinceps vocaverit te dices loquere Domine quia audit servus tuus abiit ergo Samuhel et dormivit in loco suo

10. et venit Dominus et stetit et vocavit sicut vocaverat secundo Samuhel Samuhel et ait Samuhel loquere quia audit servus tuus

11. et dixit Dominus ad Samuhel ecce ego facio verbum in Israël quod quicumque audierit tinnient ambæ aures ejus

12. in die illo suscitabo adversum Heli omnia quæ locutus sum super domum ejus incipiam et conplebo

13. prædixi enim ei quod judicaturus essem domum ejus in æternum propter iniquitatem eo quod noverat indigne agere filios suos et non corripuit eos

14. idcirco juravi domui Heli quod non expietur iniquitas domus ejus victimis et muneribus usque in æternum

15. dormivit autem Samuhel usque mane aperuitque ostia domus Domini et Samuhel timebat indicare visionem Heli

16. vocavit ergo Heli Samuhelem et dixit Samuhel fili mi qui respondens ait præsto sum

17. et interrogavit eum quis est sermo quem locutus est ad te oro te ne celaveris me hæc faciat tibi Deus et hæc addat si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis quæ dicta sunt tibi

18. indicavit itaque ei Samuhel universos sermones et non abscondit ab eo et ille respondit Dominus est quod bonum est in oculis suis faciat

19. crevit autem Samuhel et Dominus erat cum eo et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram

20. et cognovit universus Israël a Dan usque Bersabee quod fidelis Samuhel propheta esset Domini

21. et addidit Dominus ut appareret in Silo quoniam revelatus fuerat Dominus Samuheli in Silo juxta verbum Domini et evenit sermo Samuhelis universo Israheli





“Há duas razões principais para se orar com muita satisfação: primeiro para render a Deus a honra e a glória que Lhe são devidas. Segundo, para falar com São Padre Pio de Pietrelcina