1. venerunt ergo viri Cariathiarim et duxerunt arcam Domini et intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa Eleazarum autem filium ejus sanctificaverunt ut custodiret arcam Domini

2. et factum est ex qua die mansit arca in Cariathiarim multiplicati sunt dies erat quippe jam annus vicesimus et requievit omnis domus Israël post Dominum

3. ait autem Samuhel ad universam domum Israël dicens si in toto corde vestro revertimini ad Dominum auferte deos alienos de medio vestrum et Astharoth et præparate corda vestra Domino et servite ei soli et eruet vos de manu Philisthim

4. abstulerunt ergo filii Israël Baalim et Astharoth et servierunt Domino soli

5. dixit autem Samuhel congregate universum Israël in Masphat ut orem pro vobis Dominum

6. et convenerunt in Masphat hauseruntque aquam et effuderunt in conspectu Domini et jejunaverunt in die illa et dixerunt ibi peccavimus Domino judicavitque Samuhel filios Israël in Masphat

7. et audierunt Philisthim quod congregati essent filii Israël in Masphat et ascenderunt satrapæ Philisthinorum ad Israël quod cum audissent filii Israël timuerunt a facie Philisthinorum

8. dixeruntque ad Samuhel ne cesses pro nobis clamare ad Dominum Deum nostrum ut salvet nos de manu Philisthinorum

9. tulit autem Samuhel agnum lactantem unum et obtulit illum holocaustum integrum Domino et clamavit Samuhel ad Dominum pro Israël et exaudivit eum Dominus

10. factum est ergo cum Samuhel offerret holocaustum Philistheos inire prœlium contra Israël intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthim et exterruit eos et cæsi sunt a filiis Israël

11. egressique viri Israël de Masphat persecuti sunt Philistheos et percusserunt eos usque ad locum qui erat subter Bethchar

12. tulit autem Samuhel lapidem unum et posuit eum inter Masphat et inter Sen et vocavit nomen ejus lapis Adiutorii dixitque hucusque auxiliatus est nobis Dominus

13. et humiliati sunt Philisthim nec adposuerunt ultra ut venirent in terminos Israël facta est itaque manus Domini super Philistheos cunctis diebus Samuhel

14. et redditæ sunt urbes quas tulerant Philisthim ab Israël Israheli ab Accaron usque Geth et terminos suos liberavit Israël de manu Philisthinorum eratque pax inter Israël et Amorreum

15. judicabat quoque Samuhel Israël cunctis diebus vitæ suæ

16. et ibat per singulos annos circumiens Bethel et Galgal et Masphat et judicabat Israhelem in supradictis locis

17. revertebaturque in Ramatha ibi enim erat domus ejus et ibi judicabat Israhelem ædificavit etiam ibi altare Domino





“Os corações fortes e generosos não se lamentam, a não ser por grandes motivos e,ainda assim,não permitem que tais motivos penetrem fundo no seu íntimo.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina