1. fecit autem Josias in Hierusalem phase Domino quod immolatum est quartadecima die mensis primi

2. et constituit sacerdotes in officiis suis hortatusque est eos ut ministrarent in domo Domini

3. Levitis quoque ad quorum eruditionem omnis Israël sanctificabatur Domino locutus est ponite arcam in sanctuario templi quod ædificavit Salomon filius David rex Israël nequaquam enim eam ultra portabitis nunc autem ministrate Domino Deo vestro et populo ejus Israël

4. et præparate vos per domos et cognationes vestras in divisionibus singulorum sicut præcepit David rex Israël et descripsit Salomon filius ejus

5. ministrate in sanctuario per familias turmasque leviticas

6. et sanctificati immolate phase fratres etiam vestros ut possint juxta verba quæ locutus est Dominus in manu Mosi facere præparate

7. dedit præterea Josias omni populo qui ibi fuerat inventus in sollemnitatem phase agnos et hedos de gregibus et reliqui pecoris triginta milia boumque tria milia hæc de regis universa substantia

8. duces quoque ejus sponte quod voluerant obtulerunt tam populo quam sacerdotibus et Levitis porro Helcias et Zaccharias et Jehihel principes domus Domini dederunt sacerdotibus ad faciendum phase pecora commixtim duo milia sescenta et boves trecentos

9. Chonenias autem Semejas etiam et Nathanaël fratres ejus necnon Asabias et Jahihel et Jozabath principes Levitarum dederunt ceteris Levitis ad celebrandum phase quinque milia pecorum et boves quingentos

10. præparatumque est ministerium et steterunt sacerdotes in officio suo Levitæ quoque in turmis juxta regis imperium

11. et immolatum est phase asperseruntque sacerdotes manu sua sanguinem et Levitæ detraxerunt pelles holocaustorum

12. et separaverunt ea ut darent per domos et familias singulorum et offerrentur Domino sicut scriptum est in libro Mosi de bubus quoque fecere similiter

13. et assaverunt phase super ignem juxta quod lege præceptum est pacificas vero hostias coxerunt in lebetis et caccabis et ollis et festinato distribuerunt universæ plebi

14. sibi autem et sacerdotibus postea paraverunt nam in oblatione holocaustorum et adipum usque ad noctem sacerdotes fuerant occupati unde Levitæ et sibi et sacerdotibus filiis Aaron paraverunt novissimis

15. porro cantores filii Asaph stabant in ordine suo juxta præceptum David et Asaph et Heman et Idithun prophetarum regis janitores vero per portas singulas observabant ita ut ne puncto quidem discederent a ministerio quam ob rem et fratres eorum Levitæ paraverunt eis cibos

16. omnis igitur cultura Domini rite conpleta est in die illa ut facerent phase et offerrent holocausta super altare Domini juxta præceptum regis Josiæ

17. feceruntque filii Israël qui repperti fuerant ibi phase in tempore illo et sollemnitatem azymorum septem diebus

18. non fuit phase simile huic in Israël a diebus Samuhelis prophetæ sed nec quisquam de cunctis regibus Israël fecit phase sicut Josias sacerdotibus et Levitis et omni Juda et Israël qui reppertus fuerat et habitantibus in Hierusalem

19. octavodecimo anno regni Josiæ hoc phase celebratum est

20. postquam instauraverat Josias templum ascendit Nechao rex Ægypti ad pugnandum in Charchamis juxta Eufraten et processit in occursum ejus Josias

21. at ille missis ad eum nuntiis ait quid mihi et tibi est rex Juda non adversum te hodie venio sed contra aliam pugno domum ad quam me Deus festinato ire præcepit desine adversum Deum facere qui mecum est ne interficiat te

22. noluit Josias reverti sed præparavit contra eum bellum nec adquievit sermonibus Nechao ex ore Dei verum perrexit ut dimicaret in campo Mageddo

23. ibique vulneratus a sagittariis dixit pueris suis educite me de prœlio quia oppido vulneratus sum

24. qui transtulerunt eum de curru in alterum currum qui sequebatur eum more regio et asportaverunt in Hierusalem mortuusque est et sepultus in mausoleo patrum suorum et universus Juda et Hierusalem luxerunt eum

25. Hieremias maxime cujus omnes cantores atque cantrices usque in præsentem diem lamentationes super Josia replicant et quasi lex obtinuit in Israël ecce scriptum fertur in Lamentationibus

26. reliqua autem sermonum Josiæ et misericordiarum ejus quæ lege præcepta sunt Domini

27. opera quoque illius prima et novissima scripta sunt in libro regum Israël et Juda





“Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações.” São Padre Pio de Pietrelcina