1. væ qui descendunt in Ægyptum ad auxilium in equis sperantes et habentes fiduciam super quadrigis quia multæ sunt et super equitibus quia prævalidi nimis et non sunt confisi super Sanctum Israël et Dominum non requisierunt

2. ipse autem sapiens adduxit malum et verba sua non abstulit et consurget contra domum pessimorum et contra auxilium operantium iniquitatem

3. Ægyptus homo et non deus et equi eorum caro et non spiritus et Dominus inclinabit manum suam et corruet auxiliator et cadet cui præstatur auxilium simulque omnes consumentur

4. quia hæc dicit Dominus ad me quomodo si rugiat leo et catulus leonis super prædam suam cum occurrerit ei multitudo pastorum a voce eorum non formidabit et a multitudine eorum non pavebit sic descendet Dominus exercituum ut prœlietur super montem Sion et super collem ejus

5. sicut aves volantes sic proteget Dominus exercituum Hierusalem protegens et liberans transiens et salvans

6. convertimini sicut in profundum recesseratis filii Israël

7. in die enim illa abiciet vir idola argenti sui et idola auri sui quæ fecerunt vobis manus vestræ in peccatum

8. et cadet Assur in gladio non viri et gladius non hominis vorabit eum et fugiet non a facie gladii et juvenes ejus vectigales erunt

9. et fortitudo ejus a terrore transibit et pavebunt fugientes principes ejus dixit Dominus cujus ignis est in Sion et caminus ejus in Hierusalem



Livros sugeridos


“Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.