1. Magistro chori. Filiorum Core. PSALMUS.

2. Complacuisti tibi, Domine, in terra tua, convertisti captivitatem Iacob.

3. Remisisti iniquitatem plebis tuae, operuisti omnia peccata eorum.

4. Contraxisti omnem iram tuam, revertisti a furore indignationis tuae.

5. Converte nos, Deus, salutaris noster, et averte iram tuam a nobis.

6. Numquid in aeternum irasceris nobis aut extendes iram tuam a generatione in generationem?

7. Nonne tu conversus vivificabis nos, et plebs tua laetabitur in te?

8. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam et salutare tuum da nobis.

9. Audiam, quid loquatur Dominus Deus, quoniam loquetur pacem ad plebem suam et sanctos suos et ad eos, qui convertuntur corde.

10. Vere prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra.

11. Misericordia et veritas obviaverunt sibi, iustitia et pax osculatae sunt.

12. Veritas de terra orta est, et iustitia de caelo prospexit.

13. Etenim Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum.

14. Iustitia ante eum ambulabit et ponet in via gressus suos.



Livros sugeridos


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.