1. Magistro chori. Filiorum Core. PSALMUS.

2. Audite haec, omnes gentes; auribus percipite, omnes, qui habitatis orbem:

3. quique humiles et viri nobiles, simul in unum dives et pauper!

4. Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam.

5. Inclinabo in parabolam aurem meam, aperiam in psalterio aenigma meum.

6. Cur timebo in diebus malis, cum iniquitas supplantantium circumdabit me?

7. Qui confidunt in virtute sua et in multitudine divitiarum suarum gloriantur.

8. Etenim seipsum non redimet homo; non dabit Deo propitiationem suam.

9. Nimium est pretium redemptionis animae eius: ad ultimum deficiet,

10. ut vivat usque in finem nec videat interitum.

11. Et videbit sapientes morientes; simul insipiens et stultus peribunt et relinquent alienis divitias suas.

12. Sepulcra eorum domus illorum in aeternum; tabernacula eorum in progeniem et progeniem, etsi vocaverunt nominibus suis terras suas.

13. Et homo, cum sit in honore, non permanebit; comparatus est iumentis, quae pereunt, et similis factus est illis.

14. Haec via illorum, quorum fiducia in semetipsis, et finis eorum, qui complacent in ore suo.

15. Sicut oves in inferno positi sunt, mors depascet eos; descendent praecipites ad sepulcrum, et figura eorum erit in consumptionem: infernus habitaculum eorum.

16. Verumtamen Deus redimet animam meam, de manu inferi vere suscipiet me.

17. Ne timueris, cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus eius,

18. quoniam, cum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria eius.

19. Cum animae suae in vita ipsius benedixerit: “Laudabunt te quod benefecisti tibi”,

20. tamen introibit ad progeniem patrum suorum, qui in aeternum non videbunt lumen.

21. Homo, cum in honore esset, non intellexit; comparatus est iumentis, quae pereunt, et similis factus est illis.



Livros sugeridos


“Dirás tu o mais belo dos credos quando houver noite em redor de ti, na hora do sacrifício, na dor, no supremo esforço duma vontade inquebrantável para o bem. Este credo é como um relâmpago que rasga a escuridão de teu espírito e no seu brilho te eleva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.