1. Magistro chori. Maskil. Filiorum Core.

2. Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus.

3. Sitivit anima mea ad Deum, Deum vivum; quando veniam et apparebo ante faciem Dei?

4. Fuerunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte, dum dicitur mihi cotidie: “Ubi est Deus tuus?”.

5. Haec recordatus sum et effudi in me animam meam; quoniam transibam in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exsultationis et confessionis multitudinis festa celebrantis.

6. Quare tristis es, anima mea, et quare conturbaris in me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus.

7. In meipso anima mea contristata est; propterea memor ero tui de terra Iordanis et Hermonim, de monte Misar.

8. Abyssus abyssum invocat in voce cataractarum tuarum; omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt.

9. In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum eius apud me est: oratio ad Deum vitae meae.

10. Dicam Deo: “Susceptor meus es. Quare oblitus es mei, et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus?”.

11. Dum confringuntur ossa mea, exprobraverunt mihi, qui tribulant me, dum dicunt mihi quotidie: “Ubi est Deus tuus?”. -

12. Quare tristis es, anima mea, et quare conturbaris in me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus.



Livros sugeridos


“Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.