1. Miktam. David. Conserva me, Deus, quoniam speravi in te.

2. Dixi Domino: “Dominus meus es tu, bonum mihi non est sine te”.

3. In sanctos, qui sunt in terra, inclitos viros, omnis voluntas mea in eos.

4. Multiplicantur dolores eorum, qui post deos alienos acceleraverunt. Non effundam libationes eorum de sanguinibus neque assumam nomina eorum in labiis meis.

5. Dominus pars hereditatis meae et calicis mei: tu es qui detines sortem meam.

6. Funes ceciderunt mihi in praeclaris; insuper et hereditas mea speciosa est mihi.

7. Benedicam Dominum, qui tribuit mihi intellectum; insuper et in noctibus erudierunt me renes mei.

8. Proponebam Dominum in conspectu meo semper; quoniam a dextris est mihi, non commovebor.

9. Propter hoc laetatum est cor meum, et exsultaverunt praecordia mea; insuper et caro mea requiescet in spe.

10. Quoniam non derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.

11. Notas mihi facies vias vitae, plenitudinem laetitiae cum vultu tuo, delectationes in dextera tua usque in finem.



Livros sugeridos


“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.