1. ALLELUIA. Cantate Domino canticum novum; laus eius in ecclesia sanctorum.

2. Laetetur Israel in eo, qui fecit eum, et filii Sion exsultent in rege suo.

3. Laudent nomen eius in choro, in tympano et cithara psallant ei,

4. quia beneplacitum est Domino in populo suo, et honorabit mansuetos in salute.

5. Iubilent sancti in gloria, laetentur in cubilibus suis.

6. Exaltationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum,

7. ad faciendam vindictam in nationibus, castigationes in populis,

8. ad alligandos reges eorum in compedibus et nobiles eorum in manicis ferreis,

9. ad faciendum in eis iudicium conscriptum. Gloria haec est omnibus sanctis eius. ALLELUIA.



Livros sugeridos


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.