1. ALLELUIA. Laudate Dominum, quoniam bonum est psallere Deo nostro, quoniam iucundum est celebrare laudem.

2. Aedificans Ierusalem Dominus, dispersos Israelis congregabit.

3. Qui sanat contritos corde et alligat plagas eorum;

4. qui numerat multitudinem stellarum et omnibus eis nomina vocat.

5. Magnus Dominus noster et magnus virtute, sapientiae eius non est numerus.

6. Sustentat mansuetos Dominus, humilians autem peccatores usque ad terram.

7. Praecinite Domino in confessione, psallite Deo nostro in cithara.

8. Qui operit caelum nubibus et parat terrae pluviam. Qui producit in montibus fenum et herbam servituti hominum.

9. Qui dat iumentis escam ipsorum et pullis corvorum invocantibus eum.

10. Non in fortitudine equi delectatur, nec in tibiis viri beneplacitum est ei.

11. Beneplacitum est Domino super timentes eum et in eis, qui sperant super misericordia eius.

12. Lauda, Ierusalem, Dominum; collauda Deum tuum, Sion.

13. Quoniam confortavit seras portarum tuarum, benedixit filiis tuis in te.

14. Qui ponit fines tuos pacem et adipe frumenti satiat te.

15. Qui emittit eloquium suum terrae, velociter currit verbum eius.

16. Qui dat nivem sicut lanam, pruinam sicut cinerem spargit.

17. Mittit crystallum suam sicut buccellas; ante faciem frigoris eius quis sustinebit?

18. Emittet verbum suum et liquefaciet ea, flabit spiritus eius, et fluent aquae.

19. Qui annuntiat verbum suum Iacob, iustitias et iudicia sua Israel.

20. Non fecit taliter omni nationi et iudicia sua non manifestavit eis. ALLELUIA.



Livros sugeridos


“Deus não opera prodígios onde não há fé.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.