1. Magistro chori. Super octavam. PSALMUS. David.

2. Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam deminuti sunt fideles a filiis hominum.

3. Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum; in labiis dolosis, in duplici corde locuti sunt.

4. Disperdat Dominus universa labia dolosa et linguam magniloquam.

5. Qui dixerunt: “Lingua nostra magnificabimur, labia nostra a nobis sunt; quis noster dominus est?”.

6. “Propter miseriam inopum et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus; ponam in salutari illum, quem despiciunt”.

7. Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, separatum a terra, purgatum septuplum.

8. Tu, Domine, servabis nos et custodies nos a generatione hac in aeternum. In circuitu impii ambulant, cum exaltantur sordes inter filios hominum.



Livros sugeridos


“É preciso amar, amar e nada mais”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.