1. canticum graduum huic David lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi in domum Domini ibimus

2. stantes erant pedes nostri in atriis tuis Hierusalem

3. Hierusalem quæ ædificatur ut civitas cujus participatio ejus in id ipsum

4. illic enim ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israël ad confitendum nomini Domini

5. quia illic sederunt sedes in judicium sedes super domum David

6. rogate quæ ad pacem sunt Hierusalem et abundantia diligentibus te

7. fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis

8. propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te

9. propter domum Domini Dei nostri quæsivi bona tibi





“Dirás tu o mais belo dos credos quando houver noite em redor de ti, na hora do sacrifício, na dor, no supremo esforço duma vontade inquebrantável para o bem. Este credo é como um relâmpago que rasga a escuridão de teu espírito e no seu brilho te eleva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina