Mosaico decorativo

1. tunc Jesus locutus est ad turbas et discipulos suos

1. Tunc Iesus locutus est ad turbas et ad discipulos suos

2. dicens super cathedram Mosi sederunt scribæ et Pharisæi

2. dicens: “Super cathedram Moysis sederunt scribae et pharisaei.

3. omnia ergo quæcumque dixerint vobis servate et facite secundum opera vero eorum nolite facere dicunt enim et non faciunt

3. Omnia ergo, quaecumque dixerint vobis, facite et servate; secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim et non faciunt.

4. alligant autem onera gravia et inportabilia et inponunt in umeros hominum digito autem suo nolunt ea movere

4. Alligant autem onera gravia et importabilia et imponunt in umeros hominum, ipsi autem digito suo nolunt ea movere.

5. omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias

5. Omnia vero opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias,

6. amant autem primos recubitus in cenis et primas cathedras in synagogis

6. amant autem primum recubitum in cenis et primas cathedras in synagogis

7. et salutationes in foro et vocari ab hominibus rabbi

7. et salutationes in foro et vocari ab hominibus Rabbi.

8. vos autem nolite vocari rabbi unus enim est magister vester omnes autem vos fratres estis

8. Vos autem nolite vocari Rabbi; unus enim est Magister vester, omnes autem vos fratres estis.

9. et patrem nolite vocare vobis super terram unus enim est Pater vester qui in cælis est

9. Et Patrem nolite vocare vobis super terram, unus enim est Pater vester, caelestis.

10. nec vocemini magistri quia magister vester unus est Christus

10. Nec vocemini Magistri, quia Magister vester unus est, Christus.

11. qui major est vestrum erit minister vester

11. Qui maior est vestrum, erit minister vester.

12. qui autem se exaltaverit humiliabitur et qui se humiliaverit exaltabitur

12. Qui autem se exaltaverit, humiliabitur; et, qui se humiliaverit, exaltabitur.

13. væ autem vobis scribæ et Pharisæi hypocritæ quia clauditis regnum cælorum ante homines vos enim non intratis nec intrœuntes sinitis intrare

13. Vae autem vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia clauditis regnum caelorum ante homines! Vos enim non intratis nec introeuntes sinitis intrare.

14. []

14. Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo quam vos!

15. væ vobis scribæ et Pharisæi hypocritæ quia circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum et cum fuerit factus facitis eum filium gehennæ duplo quam vos

15. []

16. væ vobis duces cæci qui dicitis quicumque juraverit per templum nihil est qui autem juraverit in aurum templi debet

16. Vae vobis, duces caeci, qui dicitis: “Quicumque iuraverit per templum, nihil est; quicumque autem iuraverit in auro templi, debet”.

17. stulti et cæci quid enim majus est aurum an templum quod sanctificat aurum

17. Stulti et caeci! Quid enim maius est: aurum an templum, quod sanctificat aurum?

18. et quicumque juraverit in altari nihil est quicumque autem juraverit in dono quod est super illud debet

18. Et: “Quicumque iuraverit in altari, nihil est; quicumque autem iuraverit in dono, quod est super illud, debet”.

19. cæci quid enim majus est donum an altare quod sanctificat donum

19. Caeci! Quid enim maius est: donum an altare, quod sanctificat donum?

20. qui ergo jurat in altare jurat in eo et in omnibus quæ super illud sunt

20. Qui ergo iuraverit in altari, iurat in eo et in omnibus, quae super illud sunt;

21. et qui juraverit in templo jurat in illo et in eo qui inhabitat in ipso

21. et, qui iuraverit in templo, iurat in illo et in eo, qui inhabitat in ipso;

22. et qui jurat in cælo jurat in throno Dei et in eo qui sedet super eum

22. et, qui iuraverit in caelo, iurat in throno Dei et in eo, qui sedet super eum.

23. væ vobis scribæ et Pharisæi hypocritæ quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis quæ graviora sunt legis judicium et misericordiam et fidem hæc oportuit facere et illa non omittere

23. Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis, quae graviora sunt legis: iudicium et misericordiam et fidem! Haec oportuit facere et illa non omittere.

24. duces cæci excolantes culicem camelum autem gluttientes

24. Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.

25. væ vobis scribæ et Pharisæi hypocritæ quia mundatis quod de foris est calicis et parapsidis intus autem pleni sunt rapina et inmunditia

25. Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia mundatis, quod de foris est calicis et paropsidis, intus autem pleni sunt rapina et immunditia!

26. Pharisæe cæce munda prius quod intus est calicis et parapsidis ut fiat et id quod de foris est mundum

26. Pharisaee caece, munda prius, quod intus est calicis, ut fiat et id, quod de foris eius est, mundum.

27. væ vobis scribæ et Pharisæi hypocritæ quia similes estis sepulchris dealbatis quæ a foris parent hominibus speciosa intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia

27. Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulcris dealbatis, quae a foris quidem parent speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia!

28. sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate

28. Sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate.

29. væ vobis scribæ et Pharisæi hypocritæ quia ædificatis sepulchra prophetarum et ornatis monumenta justorum

29. Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, qui aedificatis sepulcra prophetarum et ornatis monumenta iustorum

30. et dicitis si fuissemus in diebus patrum nostrorum non essemus socii eorum in sanguine prophetarum

30. et dicitis: “Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum”!

31. itaque testimonio estis vobismet ipsis quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt

31. Itaque testimonio estis vobismetipsis quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt.

32. et vos implete mensuram patrum vestrorum

32. Et vos implete mensuram patrum vestrorum.

33. serpentes genimina viperarum quomodo fugietis a judicio gehennæ

33. Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a iudicio gehennae?

34. ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem

34. Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas; ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem,

35. ut veniat super vos omnis sanguis justus qui effusus est super terram a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zacchariæ filii Barachiæ quem occidistis inter templum et altare

35. ut veniat super vos omnis sanguis iustus, qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare.

36. amen dico vobis venient hæc omnia super generationem istam

36. Amen dico vobis: Venient haec omnia super generationem istam.

37. Hierusalem Hierusalem quæ occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas et noluisti

37. Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluistis!

38. ecce relinquitur vobis domus vestra deserta

38. Ecce relinquitur vobis domus vestra deserta!

39. dico enim vobis non me videbitis amodo donec dicatis benedictus qui venit in nomine Domini

39. Dico enim vobis: Non me videbitis amodo, donec dicatis: "Benedictus, qui venit in nomine Dominil"”.



Przeczytaj Biblię w rok

Dołącz do naszej społeczności i przeczytaj całą Biblię w 365 dni. Ustrukturyzowana i inspirująca ścieżka pogłębiająca Twoją wiarę i wiedzę o Piśmie Świętym.