Mosaico decorativo

1. liber generationis Jesu Christi filii David filii Abraham

1. Liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham.

2. Abraham genuit Isaac Isaac autem genuit Jacob Jacob autem genuit Judam et fratres ejus

2. Abraham genuit Isaac, Isaac autem genuit Iacob, Iacob autem genuit Iudam et fratres eius,

3. Judas autem genuit Phares et Zara de Thamar Phares autem genuit Esrom Esrom autem genuit Aram

3. Iudas autem genuit Phares et Zara de Thamar, Phares autem genuit Esrom, Esrom autem genuit Aram,

4. Aram autem genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson Naasson autem genuit Salmon

4. Aram autem genuit Aminadab, Aminadab autem genuit Naasson, Naasson autem genuit Salmon,

5. Salmon autem genuit Booz de Rachab Booz autem genuit Obed ex Ruth Obed autem genuit Jesse Jesse autem genuit David regem

5. Salmon autem genuit Booz de Rahab, Booz autem genuit Obed ex Ruth, Obed autem genuit Iesse,

6. David autem rex genuit Salomonem ex ea quæ fuit Uriæ

6. Iesse autem genuit David regem. David autem genuit Salomonem ex ea, quae fuit Uriae,

7. Salomon autem genuit Roboam Roboam autem genuit Abiam Abia autem genuit Asa

7. Salomon autem genuit Roboam, Roboam autem genuit Abiam, Abia autem genuit Asa,

8. Asa autem genuit Josaphat Josaphat autem genuit Joram Joram autem genuit Oziam

8. Asa autem genuit Iosaphat, Iosaphat autem genuit Ioram, Ioram autem genuit Oziam,

9. Ozias autem genuit Joatham Joatham autem genuit Achaz Achaz autem genuit Ezechiam

9. Ozias autem genuit Ioatham, Ioatham autem genuit Achaz, Achaz autem genuit Ezechiam,

10. Ezechias autem genuit Manassen Manasses autem genuit Amon Amon autem genuit Josiam

10. Ezechias autem genuit Manassen, Manasses autem genuit Amon, Amon autem genuit Iosiam,

11. Josias autem genuit Jechoniam et fratres ejus in transmigratione Babylonis

11. Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigratione Babylonis.

12. et post transmigrationem Babylonis Jechonias genuit Salathihel Salathihel autem genuit Zorobabel

12. Et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathiel, Salathiel autem genuit Zorobabel,

13. Zorobabel autem genuit Abiud Abiud autem genuit Eliachim Eliachim autem genuit Azor

13. Zorobabel autem genuit Abiud, Abiud autem genuit Eliachim, Eliachim autem genuit Azor,

14. Azor autem genuit Saddoc Saddoc autem genuit Achim Achim autem genuit Eliud

14. Azor autem genuit Sadoc, Sadoc autem genuit Achim, Achim autem genuit Eliud,

15. Eliud autem genuit Eleazar Eleazar autem genuit Matthan Matthan autem genuit Jacob

15. Eliud autem genuit Eleazar, Eleazar autem genuit Matthan, Matthan autem genuit Iacob,

16. Jacob autem genuit Joseph virum Mariæ de qua natus est Jesus qui vocatur Christus

16. Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae, de qua natus est Iesus, qui vocatur Christus.

17. omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim

17. Omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim; et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim; et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim.

18. Christi autem generatio sic erat cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto

18. Iesu Christi autem generatio sic erat. Cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto.

19. Joseph autem vir ejus cum esset justus et nollet eam traducere voluit occulte dimittere eam

19. Ioseph autem vir eius, cum esset iustus et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam.

20. hæc autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens Joseph fili David noli timere accipere Mariam coniugem tuam quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est

20. Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens: “Ioseph fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est;

21. pariet autem filium et vocabis nomen ejus Jesum ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum

21. pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum”.

22. hoc autem totum factum est ut adimpleretur id quod dictum est a Domino per prophetam dicentem

22. Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur id, quod dictum est a Domino per prophetam dicentem:

23. ecce virgo in utero habebit et pariet filium et vocabunt nomen ejus Emmanuhel quod est interpretatum Nobiscum Deus

23. “Ecce, virgo in utero habebit et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emmanuel”, quod est interpretatum Nobiscum Deus.

24. exsurgens autem Joseph a somno fecit sicut præcepit ei angelus Domini et accepit coniugem suam

24. Exsurgens autem Ioseph a somno fecit, sicut praecepit ei angelus Domini, et accepit coniugem suam;

25. et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum et vocavit nomen ejus Jesum

25. et non cognoscebat eam, donec peperit filium, et vocavit nomen eius Iesum.



Przeczytaj Biblię w rok

Dołącz do naszej społeczności i przeczytaj całą Biblię w 365 dni. Ustrukturyzowana i inspirująca ścieżka pogłębiająca Twoją wiarę i wiedzę o Piśmie Świętym.