Mosaico decorativo

1. in illo tempore audiit Herodes tetrarcha famam Jesu

1. In illo tempore audivit He rodes tetrarcha famam Iesu

2. et ait pueris suis hic est Johannes Baptista ipse surrexit a mortuis et ideo virtutes inoperantur in eo

2. et ait pueris suis: “Hic est Ioannes Baptista; ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo”.

3. Herodes enim tenuit Johannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem fratris sui

3. Herodes enim tenuit Ioannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui.

4. dicebat enim illi Johannes non licet tibi habere eam

4. Dicebat enim illi Ioannes: “Non licet tibi habere eam”.

5. et volens illum occidere timuit populum quia sicut prophetam eum habebant

5. Et volens illum occidere, timuit populum, quia sicut prophetam eum habebant.

6. die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodi

6. Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodi,

7. unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo

7. unde cum iuramento pollicitus est ei dare, quodcumque postulasset.

8. at illa præmonita a matre sua da mihi inquit hic in disco caput Johannis Baptistæ

8. At illa, praemonita a matre sua: “Da mihi, inquit, hic in disco caput Ioannis Baptistae”.

9. et contristatus est rex propter juramentum autem et eos qui pariter recumbebant jussit dari

9. Et contristatus rex propter iuramentum et eos, qui pariter recumbebant, iussit dari

10. misitque et decollavit Johannem in carcere

10. misitque et decollavit Ioannem in carcere;

11. et adlatum est caput ejus in disco et datum est puellæ et tulit matri suæ

11. et allatum est caput eius in disco et datum est puellae, et tulit matri suae.

12. et accedentes discipuli ejus tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt Jesu

12. Et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt Iesu.

13. quod cum audisset Jesus secessit inde in navicula in locum desertum seorsum et cum audissent turbæ secutæ sunt eum pedestres de civitatibus

13. Quod cum audisset Iesus, secessit inde in navicula in locum desertum seorsum; et cum audissent, turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus.

14. et exiens vidit turbam multam et misertus est ejus et curavit languidos eorum

14. Et exiens vidit turbam multam et misertus est eorum et curavit languidos eorum.

15. vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli ejus dicentes desertus est locus et hora jam præteriit dimitte turbas ut euntes in castella emant sibi escas

15. Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli dicentes: “Desertus est locus, et hora iam praeteriit; dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi escas”.

16. Jesus autem dixit eis non habent necesse ire date illis vos manducare

16. Iesus autem dixit eis: “Non habent necesse ire; date illis vos manducare”.

17. responderunt ei non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces

17. Illi autem dicunt ei: “Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces”.

18. qui ait eis adferte illos mihi huc

18. Qui ait: “Afferte illos mihi huc”.

19. et cum jussisset turbam discumbere supra fænum acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in cælum benedixit et fregit et dedit discipulis panes discipuli autem turbis

19. Et cum iussisset turbas discumbere supra fenum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis.

20. et manducaverunt omnes et saturati sunt et tulerunt reliquias duodecim cofinos fragmentorum plenos

20. Et manducaverunt omnes et saturati sunt; et tulerunt reliquias fragmentorum duodecim cophinos plenos.

21. manducantium autem fuit numerus quinque milia virorum exceptis mulieribus et parvulis

21. Manducantium autem fuit numerus fere quinque milia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.

22. et statim jussit discipulos ascendere in navicula et præcedere eum trans fretum donec dimitteret turbas

22. Et statim iussit discipulos ascendere in naviculam et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas.

23. et dimissa turba ascendit in montem solus orare vespere autem facto solus erat ibi

23. Et dimissis turbis, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto, solus erat ibi.

24. navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus erat enim contrarius ventus

24. Navicula autem iam multis stadiis a terra distabat, fluctibus iactata; erat enim contrarius ventus.

25. quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare

25. Quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare.

26. et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt dicentes quia fantasma est et præ timore clamaverunt

26. Discipuli autem, videntes eum supra mare ambulantem, turbati sunt dicentes: “Phantasma est”, et prae timore clamaverunt.

27. statimque Jesus locutus est eis dicens habete fiduciam ego sum nolite timere

27. Statimque Iesus locutus est eis dicens: “Habete fiduciam, ego sum; nolite timere!”.

28. respondens autem Petrus dixit Domine si tu es jube me venire ad te super aquas

28. Respondens autem ei Petrus dixit: “Domine, si tu es, iube me venire ad te super aquas”.

29. at ipse ait veni et descendens Petrus de navicula ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum

29. At ipse ait: “Veni!”. Et descendens Petrus de navicula ambulavit super aquas et venit ad Iesum.

30. videns vero ventum validum timuit et cum cœpisset mergi clamavit dicens Domine salvum me fac

30. Videns vero ventum validum timuit et, cum coepisset mergi, clamavit dicens: “Domine, salvum me fac!”.

31. et continuo Jesus extendens manum adprehendit eum et ait illi modicæ fidei quare dubitasti

31. Continuo autem Iesus extendens manum apprehendit eum et ait illi: “Modicae fidei, quare dubitasti?”.

32. et cum ascendissent in naviculam cessavit ventus

32. Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus.

33. qui autem in navicula erant venerunt et adoraverunt eum dicentes vere Filius Dei es

33. Qui autem in navicula erant, adoraverunt eum dicentes: “Vere Filius Dei es!”.

34. et cum transfretassent venerunt in terram Gennesar

34. Et cum transfretassent, venerunt in terram Gennesaret.

35. et cum cognovissent eum viri loci illius miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes

35. Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes,

36. et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent et quicumque tetigerunt salvi facti sunt

36. et rogabant eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent; et, quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.



Przeczytaj Biblię w rok

Dołącz do naszej społeczności i przeczytaj całą Biblię w 365 dni. Ustrukturyzowana i inspirująca ścieżka pogłębiająca Twoją wiarę i wiedzę o Piśmie Świętym.