Mosaico decorativo

1. mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum ut eum morti traderent

1. Mane autem facto, consi lium inierunt omnes princi pes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum, ut eum morti traderent.

2. et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato præsidi

2. Et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pilato praesidi.

3. tunc videns Judas qui eum tradidit quod damnatus esset pænitentia ductus rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus

3. Tunc videns Iudas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, paenitentia ductus, rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus

4. dicens peccavi tradens sanguinem justum at illi dixerunt quid ad nos tu videris

4. dicens: “Peccavi tradens sanguinem innocentem”. At illi dixerunt: “Quid ad nos? Tu videris!”.

5. et projectis argenteis in templo recessit et abiens laqueo se suspendit

5. Et proiectis argenteis in templo, recessit et abiens laqueo se suspendit.

6. principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt non licet mittere eos in corbanan quia pretium sanguinis est

6. Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: “Non licet mittere eos in corbanam, quia pretium sanguinis est”.

7. consilio autem inito emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum

7. Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum Figuli in sepulturam peregrinorum.

8. propter hoc vocatus est ager ille Acheldemach ager sanguinis usque in hodiernum diem

8. Propter hoc vocatus est ager ille ager Sanguinis usque in hodiernum diem.

9. tunc impletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem et acceperunt triginta argenteos pretium adpretiati quem adpretiaverunt a filiis Israël

9. Tunc impletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam di centem: “Et acceperunt triginta argenteos, pretium appretiati quem appretiaverunt a filiis Israel,

10. et dederunt eos in agrum figuli sicut constituit mihi Dominus

10. et dederunt eos in agrum Figuli, sicut constituit mihi Dominus”.

11. Jesus autem stetit ante præsidem et interrogavit eum præses dicens tu es rex Judæorum dicit ei Jesus tu dicis

11. Iesus autem stetit ante praesidem; et interrogavit eum praeses dicens: “Tu es Rex Iudaeorum?”. Dixit autem Iesus: “Tu dicis”.

12. et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus nihil respondit

12. Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit.

13. tunc dicit illi Pilatus non audis quanta adversum te dicant testimonia

13. Tunc dicit illi Pilatus: “Non audis quanta adversum te dicant testimonia?”.

14. et non respondit ei ad ullum verbum ita ut miraretur præses vehementer

14. Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur praeses vehementer.

15. per diem autem sollemnem consueverat præses dimittere populo unum vinctum quem voluissent

15. Per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere turbae unum vinctum, quem voluissent.

16. habebat autem tunc vinctum insignem qui dicebatur Barabbas

16. Habebant autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas.

17. congregatis ergo illis dixit Pilatus quem vultis dimittam vobis Barabban an Jesum qui dicitur Christus

17. Congregatis ergo illis dixit Pilatus: “Quem vultis dimittam vobis: Barabbam an Iesum, qui dicitur Christus?”.

18. sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum

18. Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum.

19. sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor ejus dicens nihil tibi et justo illi multa enim passa sum hodie per visum propter eum

19. Sedente autem illo pro tribunali, misit ad illum uxor eius dicens: “Nihil tibi et iusto illi. Multa enim passa sum hodie per visum propter eum”.

20. princeps autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabban Jesum vero perderent

20. Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt turbis, ut peterent Barabbam, Iesum vero perderent.

21. respondens autem præses ait illis quem vultis vobis de duobus dimitti at illi dixerunt Barabban

21. Respondens autem praeses ait illis: “Quem vultis vobis de duobus dimittam?”. At illi dixerunt: “Barabbam!”.

22. dicit illis Pilatus quid igitur faciam de Jesu qui dicitur Christus

22. Dicit illis Pilatus: “Quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus?”. Dicunt omnes: “Crucifigatur!”.

23. dicunt omnes crucifigatur ait illis præses quid enim mali fecit at illi magis clamabant dicentes crucifigatur

23. Ait autem: “Quid enim mali fecit?”. At illi magis clamabant dicentes: “Crucifigatur!”.

24. videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens innocens ego sum a sanguine justi hujus vos videritis

24. Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, accepta aqua, lavit manus coram turba dicens: “Innocens ego sum a sanguine hoc; vos videritis!”.

25. et respondens universus populus dixit sanguis ejus super nos et super filios nostros

25. Et respondens universus populus dixit: “Sanguis eius super nos et super filios nostros”.

26. tunc dimisit illis Barabban Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur

26. Tunc dimisit illis Barabbam; Iesum autem flagellatum tradidit, ut crucifigeretur.

27. tunc milites præsidis suscipientes Jesum in prætorio congregaverunt ad eum universam cohortem

27. Tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortem.

28. et exuentes eum clamydem coccineam circumdederunt ei

28. Et exuentes eum, clamydem coccineam circumdederunt ei

29. et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput ejus et harundinem in dextera ejus et genu flexo ante eum inludebant dicentes have rex Judæorum

29. et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et arundinem in dextera eius et, genu flexo ante eum, illudebant ei dicentes: “Ave, rex Iudaeorum!”.

30. et expuentes in eum acceperunt harundinem et percutiebant caput ejus

30. Et exspuentes in eum acceperunt arundinem et percutiebant caput eius.

31. et postquam inluserunt ei exuerunt eum clamydem et induerunt eum vestimentis ejus et duxerunt eum ut crucifigerent

31. Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum clamyde et induerunt eum vestimentis eius et duxerunt eum, ut crucifigerent.

32. exeuntes autem invenerunt hominem cyreneum nomine Simonem hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus

32. Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenaeum nomine Simonem; hunc angariaverunt, ut tolleret crucem eius.

33. et venerunt in locum qui dicitur Golgotha quod est Calvariæ locus

33. Et venerunt in locum, qui dicitur Golgotha, quod est Calvariae locus,

34. et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum et cum gustasset noluit bibere

34. et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum; et cum gustasset, noluit bibere.

35. postquam autem crucifixerunt eum diviserunt vestimenta ejus sortem mittentes

35. Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta eius sortem mittentes

36. et sedentes servabant eum

36. et sedentes servabant eum ibi.

37. et inposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam hic est Jesus rex Judæorum

37. Et imposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam: “Hic est Iesus Rex Iudaeorum”.

38. tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones unus a dextris et unus a sinistris

38. Tunc crucifiguntur cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus a sinistris.

39. prætereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua

39. Praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua

40. et dicentes qui destruit templum et in triduo illud reædificat salva temet ipsum si Filius Dei es descende de cruce

40. et dicentes: “Qui destruis templum et in triduo illud reaedificas, salva temetipsum; si Filius Dei es, descende de cruce!”.

41. similiter et principes sacerdotum inludentes cum scribis et senioribus dicentes

41. Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant:

42. alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere si rex Israël est descendat nunc de cruce et credemus ei

42. “Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Rex Israel est; descendat nunc de cruce, et credemus in eum.

43. confidet in Deo liberet nunc eum si vult dixit enim quia Dei Filius sum

43. Confidit in Deo; liberet nunc, si vult eum. Dixit enim: “Dei Filius sum””.

44. id ipsum autem et latrones qui fixi erant cum eo inproperabant ei

44. Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei.

45. a sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam

45. A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam.

46. et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna dicens Heli Heli lema sabacthani hoc est Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me

46. Et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens: “Eli, Eli, lema sabacthani?”, hoc est: “Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?”.

47. quidam autem illic stantes et audientes dicebant Heliam vocat iste

47. Quidam autem ex illic stantibus audientes dicebant: “Eliam vocat iste”.

48. et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et inposuit harundini et dabat ei bibere

48. Et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et imposuit arundini et dabat ei bibere.

49. ceteri vero dicebant sine videamus an veniat Helias liberans eum

49. Ceteri vero dicebant: “Sine, videamus an veniat Elias liberans eum”.

50. Jesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum

50. Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum.

51. et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum et terra mota est et petræ scissæ sunt

51. Et ecce velum templi scissum est a summo usque deorsum in duas partes, et terra mota est, et petrae scissae sunt;

52. et monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt

52. et monumenta aperta sunt, et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt

53. et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis

53. et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis.

54. centurio autem et qui cum eo erant custodientes Jesum viso terræmotu et his quæ fiebant timuerunt valde dicentes vere Dei Filius erat iste

54. Centurio autem et, qui cum eo erant custodientes Iesum, viso terrae motu et his, quae fiebant, timuerunt valde dicentes: “Vere Dei Filius erat iste!”.

55. erant autem ibi mulieres multæ a longe quæ secutæ erant Jesum a Galilæa ministrantes ei

55. Erant autem ibi mulieres multae a longe aspicientes, quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei;

56. inter quas erat Maria Magdalene et Maria Jacobi et Joseph mater et mater filiorum Zebedæi

56. inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedaei.

57. cum sero autem factum esset venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Joseph qui et ipse discipulus erat Jesu

57. Cum sero autem factum esset, venit homo dives ab Arimathaea nomine Ioseph, qui et ipse discipulus erat Iesu.

58. hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Jesu tunc Pilatus jussit reddi corpus

58. Hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu. Tunc Pilatus iussit reddi.

59. et accepto corpore Joseph involvit illud sindone munda

59. Et accepto corpore, Ioseph involvit illud in sindone munda

60. et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in petra et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit

60. et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra, et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit.

61. erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulchrum

61. Erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulcrum.

62. altera autem die quæ est post parasceven convenerunt principes sacerdotum et Pharisæi ad Pilatum

62. Altera autem die, quae est post Parascevem, convenerunt principes sacerdotum et pharisaei ad Pilatum

63. dicentes domine recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens post tres dies resurgam

63. dicentes: “Domine, recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens: “Post tres dies resurgam”.

64. jube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium ne forte veniant discipuli ejus et furentur eum et dicant plebi surrexit a mortuis et erit novissimus error pejor priore

64. Iube ergo custodiri sepulcrum usque in diem tertium, ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi: “Surrexit a mortuis”, et erit novissimus error peior priore”.

65. ait illis Pilatus habetis custodiam ite custodite sicut scitis

65. Ait illis Pilatus: “Habetis custodiam; ite, custodite, sicut scitis”.

66. illi autem abeuntes munierunt sepulchrum signantes lapidem cum custodibus

66. Illi autem abeuntes munierunt sepulcrum, signantes lapidem, cum custodia.



Przeczytaj Biblię w rok

Dołącz do naszej społeczności i przeczytaj całą Biblię w 365 dni. Ustrukturyzowana i inspirująca ścieżka pogłębiająca Twoją wiarę i wiedzę o Piśmie Świętym.