Mosaico decorativo

1. in illo die exiens Jesus de domo sedebat secus mare

1. In illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare;

2. et congregatæ sunt ad eum turbæ multæ ita ut in naviculam ascendens sederet et omnis turba stabat in litore

2. et congregatae sunt ad eum turbae multae, ita ut in naviculam ascendens sederet, et omnis turba stabat in litore.

3. et locutus est eis multa in parabolis dicens ecce exiit qui seminat seminare

3. Et locutus est eis multa in parabolis dicens: “Ecce exiit, qui seminat, seminare.

4. et dum seminat quædam ceciderunt secus viam et venerunt volucres et comederunt ea

4. Et dum seminat, quaedam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres et comederunt ea.

5. alia autem ceciderunt in petrosa ubi non habebat terram multam et continuo exorta sunt quia non habebant altitudinem terræ

5. Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam, et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terrae;

6. sole autem orto æstuaverunt et quia non habebant radicem aruerunt

6. sole autem orto, aestuaverunt et, quia non habebant radicem, aruerunt.

7. alia autem ceciderunt in spinas et creverunt spinæ et suffocaverunt ea

7. Alia autem ceciderunt in spinas, et creverunt spinae et suffocaverunt ea.

8. alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum aliud centesimum aliud sexagesimum aliud tricesimum

8. Alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum: aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum.

9. qui habet aures audiendi audiat

9. Qui habet aures, audiat”.

10. et accedentes discipuli dixerunt ei quare in parabolis loqueris eis

10. Et accedentes discipuli dixerunt ei: “Quare in parabolis loqueris eis?”.

11. qui respondens ait illis quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum illis autem non est datum

11. Qui respondens ait illis: “Quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum, illis autem non est datum.

12. qui enim habet dabitur ei et abundabit qui autem non habet et quod habet auferetur ab eo

12. Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit; qui autem non habet, et quod habet, auferetur ab eo.

13. ideo in parabolis loquor eis quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt

13. Ideo in parabolis loquor eis, quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt;

14. et adimpletur eis prophetia Esajæ dicens auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitis

14. et adimpletur eis prophetia Isaiae dicens: "Auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitis.

15. incrassatum est enim cor populi hujus et auribus graviter audierunt et oculos suos cluserunt nequando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem eos

15. Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt et oculos suos clauserunt, ne quando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur, et sanem eos".

16. vestri autem beati oculi quia vident et aures vestræ quia audiunt

16. Vestri autem beati oculi, quia vident, et aures vestrae, quia audiunt.

17. amen quippe dico vobis quia multi prophetæ et justi cupierunt videre quæ videtis et non viderunt et audire quæ auditis et non audierunt

17. Amen quippe dico vobis: Multi prophetae et iusti cupierunt videre, quae videtis, et non viderunt, et audire, quae auditis, et non audierunt!

18. vos ergo audite parabolam seminantis

18. Vos ergo audite parabolam seminantis.

19. omnis qui audit verbum regni et non intellegit venit malus et rapit quod seminatum est in corde ejus hic est qui secus viam seminatus est

19. Omnis, qui audit verbum regni et non intellegit, venit Malus et rapit, quod seminatum est in corde eius; hic est, qui secus viam seminatus est.

20. qui autem supra petrosa seminatus est hic est qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud

20. Qui autem supra petrosa seminatus est, hic est, qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud,

21. non habet autem in se radicem sed est temporalis facta autem tribulatione et persecutione propter verbum continuo scandalizatur

21. non habet autem in se radicem, sed est temporalis; facta autem tribulatione vel persecutione propter verbum, continuo scandalizatur.

22. qui autem est seminatus in spinis hic est qui verbum audit et sollicitudo sæculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum et sine fructu efficitur

22. Qui autem est seminatus in spinis, hic est, qui verbum audit, et sollicitudo saeculi et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur.

23. qui vero in terra bona seminatus est hic est qui audit verbum et intellegit et fructum adfert et facit aliud quidem centum aliud autem sexaginta porro aliud triginta

23. Qui vero in terra bona seminatus est, hic est, qui audit verbum et intellegit et fructum affert et facit aliud quidem centum, aliud autem sexaginta, porro aliud triginta”.

24. aliam parabolam proposuit illis dicens simile factum est regnum cælorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo

24. Aliam parabolam proposuit illis dicens: “Simile factum est regnum caelorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo.

25. cum autem dormirent homines venit inimicus ejus et superseminavit zizania in medio tritici et abiit

25. Cum autem dormirent homines, venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit.

26. cum autem crevisset herba et fructum fecisset tunc apparuerunt et zizania

26. Cum autem crevisset herba et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania.

27. accedentes autem servi patris familias dixerunt ei domine nonne bonum semen seminasti in agro tuo unde ergo habet zizania

27. Accedentes autem servi patris familias dixerunt ei: “Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania?”.

28. et ait illis inimicus homo hoc fecit servi autem dixerunt ei vis imus et colligimus ea

28. Et ait illis: “Inimicus homo hoc fecit”. Servi autem dicunt ei: “Vis, imus et colligimus ea?”.

29. et ait non ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis et triticum

29. Et ait: “Non; ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis triticum,

30. sinite utraque crescere usque ad messem et in tempore messis dicam messoribus colligite primum zizania et alligate ea fasciculos ad conburendum triticum autem congregate in horreum meum

30. sinite utraque crescere usque ad messem. Et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania et alligate ea in fasciculos ad comburendum ea, triticum autem congregate in horreum meum””.

31. aliam parabolam proposuit eis dicens simile est regnum cælorum grano sinapis quod accipiens homo seminavit in agro suo

31. Aliam parabolam proposuit eis dicens: “Simile est regnum caelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo.

32. quod minimum quidem est omnibus seminibus cum autem creverit majus est omnibus holeribus et fit arbor ita ut volucres cæli veniant et habitent in ramis ejus

32. Quod minimum quidem est omnibus seminibus; cum autem creverit, maius est holeribus et fit arbor, ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius”.

33. aliam parabolam locutus est eis simile est regnum cælorum fermento quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus donec fermentatum est totum

33. Aliam parabolam locutus est eis: “Simile est regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum”.

34. hæc omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas et sine parabolis non loquebatur eis

34. Haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas; et sine parabola nihil loquebatur eis,

35. ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem aperiam in parabolis os meum eructabo abscondita a constitutione mundi

35. ut adimpleretur, quod dictum erat per prophetam dicentem: “Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi”.

36. tunc dimissis turbis venit in domum et accesserunt ad eum discipuli ejus dicentes dissere nobis parabolam zizaniorum agri

36. Tunc, dimissis turbis, venit in domum, et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes: “Dissere nobis parabolam zizaniorum agri”.

37. qui respondens ait qui seminat bonum semen est Filius hominis

37. Qui respondens ait: “Qui seminat bonum semen, est Filius hominis;

38. ager autem est mundus bonum vero semen hii sunt filii regni zizania autem filii sunt nequam

38. ager autem est mundus; bonum vero semen, hi sunt filii regni; zizania autem filii sunt Mali;

39. inimicus autem qui seminavit ea est diabolus messis vero consummatio sæculi est messores autem angeli sunt

39. inimicus autem, qui seminavit ea, est Diabolus; messis vero consummatio saeculi est; messores autem angeli sunt.

40. sicut ergo colliguntur zizania et igni conburuntur sic erit in consummatione sæculi

40. Sicut ergo colliguntur zizania et igni comburuntur, sic erit in consummatione saeculi:

41. mittet Filius hominis angelos suos et colligent de regno ejus omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem

41. mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala et eos, qui faciunt iniquitatem,

42. et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium

42. et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium.

43. tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum qui habet aures audiat

43. Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Pa tris eorum. Qui habet aures, audiat.

44. simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro quem qui invenit homo abscondit et præ gaudio illius vadit et vendit universa quæ habet et emit agrum illum

44. Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro; quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa, quae habet, et emit agrum illum.

45. iterum simile est regnum cælorum homini negotiatori quærenti bonas margaritas

45. Iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas.

46. inventa autem una pretiosa margarita abiit et vendidit omnia quæ habuit et emit eam

46. Inventa autem una pretiosa margarita, abiit et vendidit omnia, quae habuit, et emit eam.

47. iterum simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare et ex omni genere congreganti

47. Iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere congreganti;

48. quam cum impleta esset educentes et secus litus sedentes elegerunt bonos in vasa malos autem foras miserunt

48. quam, cum impleta esset, educentes secus litus et sedentes collegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt.

49. sic erit in consummatione sæculi exibunt angeli et separabunt malos de medio justorum

49. Sic erit in consummatione saeculi: exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum

50. et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium

50. et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium.

51. intellexistis hæc omnia dicunt ei etiam

51. Intellexistis haec omnia?”. Dicunt ei: “Etiam”.

52. ait illis ideo omnis scriba doctus in regno cælorum similis est homini patri familias qui profert de thesauro suo nova et vetera

52. Ait autem illis: “Ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri familias, qui profert de thesauro suo nova et vetera”.

53. et factum est cum consummasset Jesus parabolas istas transiit inde

53. Et factum est, cum consummasset Iesus parabolas istas, transiit inde.

54. et veniens in patriam suam docebat eos in synagogis eorum ita ut mirarentur et dicerent unde huic sapientia hæc et virtutes

54. Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagoga eorum, ita ut mirarentur et dicerent: “Unde huic sapientia haec et virtutes?

55. nonne hic est fabri filius nonne mater ejus dicitur Maria et fratres ejus Jacobus et Joseph et Simon et Judas

55. Nonne hic est fabri filius? Nonne mater eius dicitur Maria, et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas?

56. et sorores ejus nonne omnes apud nos sunt unde ergo huic omnia ista

56. Et sorores eius nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic omnia ista?”.

57. et scandalizabantur in eo Jesus autem dixit eis non est propheta sine honore nisi in patria sua et in domo sua

57. Et scandalizabantur in eo. Iesus autem dixit eis: “Non est propheta sine honore nisi in patria et in domo sua”.

58. et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum

58. Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.



Przeczytaj Biblię w rok

Dołącz do naszej społeczności i przeczytaj całą Biblię w 365 dni. Ustrukturyzowana i inspirująca ścieżka pogłębiająca Twoją wiarę i wiedzę o Piśmie Świętym.