Evangelium secundum Matthaeum, 13
1. in illo die exiens Jesus de domo sedebat secus mare
2. et congregatæ sunt ad eum turbæ multæ ita ut in naviculam ascendens sederet et omnis turba stabat in litore
3. et locutus est eis multa in parabolis dicens ecce exiit qui seminat seminare
4. et dum seminat quædam ceciderunt secus viam et venerunt volucres et comederunt ea
5. alia autem ceciderunt in petrosa ubi non habebat terram multam et continuo exorta sunt quia non habebant altitudinem terræ
6. sole autem orto æstuaverunt et quia non habebant radicem aruerunt
7. alia autem ceciderunt in spinas et creverunt spinæ et suffocaverunt ea
8. alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum aliud centesimum aliud sexagesimum aliud tricesimum
9. qui habet aures audiendi audiat
10. et accedentes discipuli dixerunt ei quare in parabolis loqueris eis
11. qui respondens ait illis quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum illis autem non est datum
12. qui enim habet dabitur ei et abundabit qui autem non habet et quod habet auferetur ab eo
13. ideo in parabolis loquor eis quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt
14. et adimpletur eis prophetia Esajæ dicens auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitis
15. incrassatum est enim cor populi hujus et auribus graviter audierunt et oculos suos cluserunt nequando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem eos
16. vestri autem beati oculi quia vident et aures vestræ quia audiunt
17. amen quippe dico vobis quia multi prophetæ et justi cupierunt videre quæ videtis et non viderunt et audire quæ auditis et non audierunt
18. vos ergo audite parabolam seminantis
19. omnis qui audit verbum regni et non intellegit venit malus et rapit quod seminatum est in corde ejus hic est qui secus viam seminatus est
20. qui autem supra petrosa seminatus est hic est qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud
21. non habet autem in se radicem sed est temporalis facta autem tribulatione et persecutione propter verbum continuo scandalizatur
22. qui autem est seminatus in spinis hic est qui verbum audit et sollicitudo sæculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum et sine fructu efficitur
23. qui vero in terra bona seminatus est hic est qui audit verbum et intellegit et fructum adfert et facit aliud quidem centum aliud autem sexaginta porro aliud triginta
24. aliam parabolam proposuit illis dicens simile factum est regnum cælorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo
25. cum autem dormirent homines venit inimicus ejus et superseminavit zizania in medio tritici et abiit
26. cum autem crevisset herba et fructum fecisset tunc apparuerunt et zizania
27. accedentes autem servi patris familias dixerunt ei domine nonne bonum semen seminasti in agro tuo unde ergo habet zizania
28. et ait illis inimicus homo hoc fecit servi autem dixerunt ei vis imus et colligimus ea
29. et ait non ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis et triticum
30. sinite utraque crescere usque ad messem et in tempore messis dicam messoribus colligite primum zizania et alligate ea fasciculos ad conburendum triticum autem congregate in horreum meum
31. aliam parabolam proposuit eis dicens simile est regnum cælorum grano sinapis quod accipiens homo seminavit in agro suo
32. quod minimum quidem est omnibus seminibus cum autem creverit majus est omnibus holeribus et fit arbor ita ut volucres cæli veniant et habitent in ramis ejus
33. aliam parabolam locutus est eis simile est regnum cælorum fermento quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus donec fermentatum est totum
34. hæc omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas et sine parabolis non loquebatur eis
35. ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem aperiam in parabolis os meum eructabo abscondita a constitutione mundi
36. tunc dimissis turbis venit in domum et accesserunt ad eum discipuli ejus dicentes dissere nobis parabolam zizaniorum agri
37. qui respondens ait qui seminat bonum semen est Filius hominis
38. ager autem est mundus bonum vero semen hii sunt filii regni zizania autem filii sunt nequam
39. inimicus autem qui seminavit ea est diabolus messis vero consummatio sæculi est messores autem angeli sunt
40. sicut ergo colliguntur zizania et igni conburuntur sic erit in consummatione sæculi
41. mittet Filius hominis angelos suos et colligent de regno ejus omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem
42. et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium
43. tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum qui habet aures audiat
44. simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro quem qui invenit homo abscondit et præ gaudio illius vadit et vendit universa quæ habet et emit agrum illum
45. iterum simile est regnum cælorum homini negotiatori quærenti bonas margaritas
46. inventa autem una pretiosa margarita abiit et vendidit omnia quæ habuit et emit eam
47. iterum simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare et ex omni genere congreganti
48. quam cum impleta esset educentes et secus litus sedentes elegerunt bonos in vasa malos autem foras miserunt
49. sic erit in consummatione sæculi exibunt angeli et separabunt malos de medio justorum
50. et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium
51. intellexistis hæc omnia dicunt ei etiam
52. ait illis ideo omnis scriba doctus in regno cælorum similis est homini patri familias qui profert de thesauro suo nova et vetera
53. et factum est cum consummasset Jesus parabolas istas transiit inde
54. et veniens in patriam suam docebat eos in synagogis eorum ita ut mirarentur et dicerent unde huic sapientia hæc et virtutes
55. nonne hic est fabri filius nonne mater ejus dicitur Maria et fratres ejus Jacobus et Joseph et Simon et Judas
56. et sorores ejus nonne omnes apud nos sunt unde ergo huic omnia ista
57. et scandalizabantur in eo Jesus autem dixit eis non est propheta sine honore nisi in patria sua et in domo sua
58. et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum