1. canticum graduum huic David nisi quia Dominus erat in nobis dicat nunc Israël

2. nisi quia Dominus erat in nobis cum exsurgerent in nos homines

3. forte vivos degluttissent nos cum irasceretur furor eorum in nos

4. forsitan aqua absorbuisset nos

5. torrentem pertransivit anima nostra forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem

6. benedictus Dominus qui non dedit nos in captionem dentibus eorum

7. anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium laqueus contritus est et nos liberati sumus

8. adiutorium nostrum in nomine Domini qui fecit cælum et terram





“Há duas razões principais para se orar com muita satisfação: primeiro para render a Deus a honra e a glória que Lhe são devidas. Segundo, para falar com São Padre Pio de Pietrelcina