1. in finem psalmus David usquequo Domine oblivisceris me in finem usquequo avertis faciem tuam a me

2. quamdiu ponam consilia in anima mea dolorem in corde meo per diem

3. usquequo exaltabitur inimicus meus super me

4. respice exaudi me Domine Deus meus inlumina oculos meos ne umquam obdormiam in mortem

5. nequando dicat inimicus meus prævalui adversus eum qui tribulant me exultabunt si motus fuero

6. ego autem in misericordia tua speravi exultabit cor meum in salutari tuo cantabo Domino qui bona tribuit mihi et psallam nomini Domini altissimi





“O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria e que edificamos nossa vida na humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina