1. in finem pro Melech intellegentiæ David dixit insipiens in corde suo non est Deus

2. corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitatibus non est qui faciat bonum

3. Deus de cælo prospexit in filios hominum ut videat si est intellegens aut requirens Deum

4. omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum

5. nonne scient omnes qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam ut cibum panis

6. Deum non invocaverunt illic trepidabunt timore ubi non fuit timor quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent confusi sunt quoniam Deus sprevit eos

7. quis dabit ex Sion salutare Israël dum convertit Deus captivitatem plebis suæ exultabit Jacob et lætabitur Israël





“Uma Missa bem assistida em vida será mais útil à sua salvação do que tantas outras que mandarem celebrar por você após sua morte!” São Padre Pio de Pietrelcina