1. canticum graduum sæpe expugnaverunt me a juventute mea dicat nunc Israël

2. sæpe expugnaverunt me a juventute mea etenim non potuerunt mihi

3. supra dorsum meum fabricabantur peccatores prolongaverunt iniquitatem suam

4. Dominus justus concidet cervices peccatorum

5. confundantur et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion

6. fiant sicut fænum tectorum quod priusquam evellatur exaruit

7. de quo non implevit manum suam qui metit et sinum suum qui manipulos colligit

8. et non dixerunt qui præteribant benedictio Domini super vos benediximus vobis in nomine Domini





“Se tanta atenção é dada aos bens desta Terra, quanto mais se deve dar aos do Céu? Faça, portanto, uma boa leitura espiritual, a santa meditação, o exame de consciência, e fará progresso na perfeição cristã e no amor de Jesus.” São Padre Pio de Pietrelcina