1. canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine

2. Domine exaudi vocem meam fiant aures tuæ intendentes in vocem deprecationis meæ

3. si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit

4. quia apud te propitiatio est propter legem tuam sustinui te Domine sustinuit anima mea in verbum ejus

5. speravit anima mea in Domino

6. a custodia matutina usque ad noctem speret Israël in Domino

7. quia apud Dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio

8. et ipse redimet Israël ex omnibus iniquitatibus ejus





“Aquele que procura a vaidade das roupas não conseguirá jamais se revestir com a vida de Jesus Cristo.” São Padre Pio de Pietrelcina