Mosaico decorativo

1. et accesserunt omnes principes bellatorum et Johanan filius Caree et Jezonias filius Osajæ et reliquum vulgus a parvo usque ad magnum

1. Et accesserunt omnes princi pes bellatorum, scilicet Iohanan filius Caree et Iezonias filius Osaiae et universum vulgus, a parvo usque ad magnum,

2. dixeruntque ad Hieremiam prophetam cadat oratio nostra in conspectu tuo et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum pro universis reliquiis istis quia derelicti sumus pauci de pluribus sicut oculi tui nos intuentur

2. dixeruntque ad Ieremiam prophetam: “Cadat oratio nostra in conspectu tuo, et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum pro universis reliquiis istis, quia derelicti sumus pauci de pluribus, sicut oculi tui nos intuentur;

3. et adnuntiet nobis Dominus Deus tuus viam per quam pergamus et verbum quod faciamus

3. et annuntiet nobis Dominus Deus tuus viam, per quam pergamus, et verbum, quod faciamus”.

4. dixit autem ad eos Hieremias propheta audivi ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra omne verbum quodcumque responderit mihi indicabo vobis nec celabo vos quicquam

4. Dixit autem ad eos Ieremias propheta: “Audivi. Ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra; omne verbum, quodcumque responderit pro vobis, indicabo vobis nec celabo vos quidquam”.

5. et illi dixerunt ad Hieremiam sit Dominus inter nos testis veritatis et fidei si non juxta omne verbum in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos sic faciemus

5. Et illi dixerunt ad Ieremiam: “Sit Dominus inter nos testis verax et fidelis, si non iuxta omne verbum, in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos, sic faciemus.

6. sive bonum est sive malum voci Domini Dei nostri ad quem mittimus te obœdiemus ut bene sit nobis cum audierimus vocem Domini Dei nostri

6. Sive bonum est sive malum, voci Domini Dei nostri, ad quem mittimus te, oboediemus, ut bene sit nobis, cum audierimus vocem Domini Dei nostri”.

7. cum autem conpleti essent decem dies factum est verbum Domini ad Hieremiam

7. Cum autem completi essent decem dies, factum est verbum Domini ad Ieremiam;

8. vocavitque Johanan filium Caree et omnes principes bellatorum qui erant cum eo et universum populum a minimo usque ad magnum

8. vocavitque Iohanan filium Caree et omnes principes bellatorum, qui erant cum eo, et universum populum a minimo usque ad magnum

9. et dixit ad eos hæc dicit Dominus Deus Israël ad quem misistis me ut prosternerem preces vestras in conspectu ejus

9. et dixit ad eos: “Haec dicit Dominus, Deus Israel, ad quem misistis me, ut prosternerem preces vestras in conspectu eius:

10. si quiescentes manseritis in terra hac ædificabo vos et non destruam plantabo et non evellam jam enim placatus sum super malo quod feci vobis

10. Si quiescentes manseritis in terra hac, aedificabo vos et non destruam, plantabo et non evellam; iam enim placatus sum super malo, quod feci vobis.

11. nolite timere a facie regis Babylonis quem vos pavidi formidatis nolite eum metuere dicit Dominus quia vobiscum sum ego ut salvos faciam vos et eruam de manu ejus

11. Nolite timere a facie regis Babylonis, quem vos pavidi formidatis; nolite metuere eum, dicit Dominus, quia vobiscum sum ego, ut salvos vos faciam et eruam de manu eius;

12. et dabo vobis misericordiam et miserebor vestri et habitare vos faciam in terra vestra

12. et dabo vobis, ut misericordiam inveniatis, et ipse miserebitur vestri et habitare vos faciet in terra vestra.

13. si autem dixeritis vos non habitabimus in terra ista nec audiemus vocem Domini Dei nostri

13. Si autem dixeritis vos: “Non habitabimus in terra ista”, nec audieritis vocem Domini Dei vestri

14. dicentes nequaquam sed ad terram Ægypti pergemus ubi non videbimus bellum et clangorem tubæ non audiemus et famem non sustinebimus et ibi habitabimus

14. dicentes: “Nequaquam, sed ad terram Aegypti pergemus, ubi non videbimus bellum et clangorem tubae non audiemus et famem non sustinebimus et ibi habitabimus”,

15. propter hoc nunc audite verbum Domini reliquiæ Juda hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël si posueritis faciem vestram ut ingrediamini Ægyptum et intraveritis ut ibi habitetis

15. propter hoc nunc audite verbum Domini, reliquiae Iudae: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Si posueritis faciem vestram, ut ingrediamini Aegyptum, et intraveritis, ut ibi peregrinemini,

16. gladium quem vos formidatis ibi conprehendet vos in terra Ægypti et fames pro qua estis solliciti adherebit vobis in Ægypto et ibi moriemini

16. gladius, quem vos formidatis, ibi comprehendet vos in terra Aegypti, et fames, pro qua estis solliciti, adhaerebit vobis in Aegypto, et ibi moriemini.

17. omnesque viri qui posuerint faciem suam ut ingrediantur Ægyptum et habitent ibi morientur gladio et fame et peste nullus de eis remanebit nec effugient a facie mali quod ego adferam super eos

17. Omnesque viri, qui posuerunt faciem suam, ut ingrediantur Aegyptum et peregrinentur ibi, morientur gladio et fame et peste: nullus de eis remanebit nec effugiet a facie mali, quod ego afferam super eos.

18. quia hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël sicut conflatus est furor meus et indignatio mea super habitatores Hierusalem sic conflabitur indignatio mea super vos cum ingressi fueritis Ægyptum et eritis in jusiurandum et in stuporem et in maledictum et in obprobrium et nequaquam ultra videbitis locum istum

18. Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Sicut effusus est furor meus et indignatio mea super habitatores Ierusalem, sic effundetur indignatio mea super vos, cum ingressi fueritis Aegyptum, et eritis in exsecrationem et in stuporem et in maledictum et in opprobrium et nequaquam ultra videbitis locum istum”.

19. verbum Domini super vos reliquiæ Juda nolite intrare Ægyptum scientes scietis quia obtestatus sum vobis hodie

19. Verbum Domini super vos, reliquiae Iudae: “Nolite intrare Aegyptum; scientes scietis quia obtestatus sum vos hodie,

20. quia decepistis animas vestras vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum dicentes ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum et juxta omnia quæcumque dixerit tibi Dominus Deus noster sic adnuntia nobis et faciemus

20. quia decepistis animas vestras. Vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum dicentes: “Ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum et iuxta omnia, quaecumque dixerit tibi Dominus Deus noster, sic annuntia nobis, et faciemus”.

21. et adnuntiavi vobis hodie et non audistis vocem Domini Dei vestri super universis pro quibus misit me ad vos

21. Et annuntiavi vobis hodie, et non audistis vocem Domini Dei vestri super universis, pro quibus misit me ad vos.

22. nunc ergo scientes scietis quia gladio et fame et peste moriemini in loco ad quem voluistis intrare ut habitaretis ibi

22. Nunc ergo scientes scietis quia gladio et fame et peste moriemini in loco, ad quem voluistis intrare et ibi peregrinari”.



Leggi la Bibbia in un anno

Unisciti alla nostra comunità e completa l'intera Bibbia in 365 giorni. Un percorso strutturato e stimolante per approfondire la tua fede e la tua conoscenza delle Scritture.