Mosaico decorativo

1. factum est autem cum conplesset Hieremias loquens ad populum universos sermones Domini Dei eorum pro quibus miserat eum Dominus Deus eorum ad illos omnia verba hæc

1. Factum est autem, cum complesset Ieremias loquens ad populum universos sermones Domini Dei eorum, pro quibus miserat eum Dominus Deus eorum ad illos omnia verba haec,

2. dixit Azarias filius Osajæ et Johanan filius Caree et omnes viri superbi dicentes ad Hieremiam mendacium tu loqueris non misit te Dominus Deus noster dicens ne ingrediamini Ægyptum ut habitetis illuc

2. dixit Azarias filius Osaiae et Iohanan filius Caree et omnes viri superbi dicentes ad Ieremiam: “Mendacium tu loqueris; non misit te Dominus Deus noster dicens: “Ne ingrediamini Aegyptum, ut illic peregrinemini”,

3. sed Baruch filius Neriæ incitat te adversum nos ut tradat nos in manibus Chaldeorum ut interficiat nos et transduci faciat in Babylonem

3. sed Baruch filius Neriae incitat te adversum nos, ut tradat nos in manu Chaldaeorum, ut interficiant nos et traducant in Babylonem”.

4. et non audivit Johanan filius Caree et omnes principes bellatorum et universus populus vocem Domini ut maneret in terra Juda

4. Et non audivit Iohanan filius Caree et omnes principes bellatorum et universus populus vocem Domini, ut manerent in terra Iudae.

5. sed tollens Johanan filius Caree et universi principes bellatorum universos reliquiarum Juda qui reversi fuerant de cunctis gentibus ad quas fuerant ante dispersi ut habitarent in terra Juda

5. Sed tollens Iohanan filius Caree et universi principes bellatorum universos reliquiarum Iudae, qui reversi fuerant de cunctis gentibus, ad quas fuerant ante dispersi, ut peregrinarentur in terra Iudae,

6. viros et mulieres et parvulos et filias regis et omnem animam quam reliquerat Nabuzardan princeps militiæ cum Godolia filio Ahicam filii Saphan et Hieremiam prophetam et Baruch filium Neriæ

6. viros et mulieres et parvulos et filias regis et omnem animam, quam reliquerat Nabuzardan princeps satellitum cum Godolia filio Ahicam filii Saphan, et Ieremiam prophetam et Baruch filium Neriae,

7. et ingressi sunt terram Ægypti quia non obœdierunt voci Domini et venerunt usque ad Tafnas

7. et ingressi sunt terram Aegypti, quia non oboedierunt voci Domini; et venerunt usque ad Taphnas.

8. et factus est sermo Domini ad Hieremiam in Tafnis dicens

8. Et factus est sermo Domini ad Ieremiam in Taphnis dicens:

9. sume in manu tua lapides grandes et absconde eos in crypta quæ est sub muro latericio in porta domus Pharaonis in Tafnis cernentibus viris judæis

9. “Sume lapides grandes in manu tua et absconde eos in caemento, sub pavimento, quod est ad portam domus pharaonis in Taphnis, cernentibus viris Iudaeis;

10. et dices ad eos hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego mittam et adsumam Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum et ponam thronum ejus super lapides istos quos abscondi et statuet solium suum super eos

10. et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego mittam et assumam Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum et ponam thronum eius super lapides istos, quos abscondi, et statuet solium suum super eos;

11. veniensque percutiet terram Ægypti quos in morte in morte et quos in captivitate in captivitate et quos in gladio in gladio

11. veniensque percutiet terram Aegypti, quos in mortem, in mortem et, quos in captivitatem, in captivitatem et, quos in gladium, in gladium;

12. et succendet ignem in delubris deorum Ægypti et conburet ea et captivos ducet illos et amicietur terra Ægypti sicut amicitur pastor pallio suo et egredietur inde in pace

12. et succendet ignem in delubris deorum Aegypti et comburet ea et captivos ducet illos et excutiet terram Aegypti, sicut pastor pediculis excutit pallium suum, et egredietur inde in pace;

13. et conteret statuas domus Solis quæ sunt in terra Ægypti et delubra deorum Ægypti conburet igni

13. et conteret statuas domus Solis, quae sunt in terra Aegypti, et delubra deorum Aegypti comburet igni”.



Leggi la Bibbia in un anno

Unisciti alla nostra comunità e completa l'intera Bibbia in 365 giorni. Un percorso strutturato e stimolante per approfondire la tua fede e la tua conoscenza delle Scritture.