Mosaico decorativo

1. et regnavit rex Sedecias filius Josiæ pro Jechonia filio Joachim quem constituit regem Nabuchodonosor rex Babylonis in terra Juda

1. Et regnavit rex Sedecias filius Iosiae pro Iechonia filio Ioachim; quem constituit regem Nabuchodonosor rex Babylonis in terra Iudae.

2. et non obœdivit ipse et servi ejus et populus terræ verbis Domini quæ locutus est in manu Hieremiæ prophetæ

2. Et non oboedivit, ipse et servi eius et populus terrae, verbis Domini, quae locutus est in manu Ieremiae prophetae.

3. et misit rex Sedecias Juchal filium Selemiæ et Sophoniam filium Maasiæ sacerdotem ad Hieremiam prophetam dicens ora pro nobis Dominum Deum nostrum

3. Et misit rex Sedecias Iuchal filium Selemiae et Sophoniam filium Maasiae sacerdotem ad Ieremiam prophetam dicens: “Ora pro nobis Dominum Deum nostrum”.

4. Hieremias autem libere ambulabat in medio populi non enim miserant eum in custodiam carceris igitur exercitus Pharao egressus est Ægyptum et audientes Chaldei qui obsidebant Hierusalem hujuscemodi nuntium recesserunt ab Hierusalem

4. Ieremias autem libere ambulabat in medio populi; non enim miserant eum in custodiam carceris.

5. et factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam dicens

5. Igitur exercitus pharaonis egressus est de Aegypto, et audientes Chaldaei, qui obsidebant Ierusalem, huiuscemodi nuntium recesserunt ab Ierusalem.

6. hæc dicit Dominus Deus Israël sic dicetis regi Juda qui misit vos ad me ad interrogandum ecce exercitus Pharaonis qui egressus est vobis in auxilium revertetur in terram suam in Ægyptum

6. Et factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam dicens:

7. et redient Chaldei et bellabunt contra civitatem hanc et capient eam et incendent igni

7. “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Sic dicetis regi Iudae, qui misit vos ad me interrogandum: Ecce exercitus pharaonis, qui egressus est vobis in auxilium, revertetur in terram suam in Aegyptum;

8. hæc dicit Dominus nolite decipere animas vestras dicentes euntes abibunt et recedent a nobis Chaldei quia non abibunt

8. et redient Chaldaei et bellabunt contra civitatem hanc et capient eam et succendent eam igni.

9. sed et si percusseritis omnem exercitum Chaldeorum qui prœliantur adversum vos et derelicti fuerint ex eis aliqui vulnerati singuli de tentorio suo consurgent et incendent civitatem hanc igni

9. Haec dicit Dominus: Nolite decipere animas vestras dicentes: “Euntes abibunt et recedent a nobis Chaldaei”, quia non abibunt.

10. ergo cum recessisset exercitus Chaldeorum ab Hierusalem propter exercitum Pharaonis

10. Sed et si percusseritis omnem exercitum Chaldaeorum, qui proeliantur adversum vos, et derelicti fuerint ex eis aliqui vulnerati, singuli de tentorio suo consurgent et incendent civitatem hanc igni”.

11. egressus est Hieremias de Hierusalem ut iret in terram Beniamin et divideret ibi possessionem in conspectu civium

11. Ergo cum recessisset exercitus Chaldaeorum ab Ierusalem propter exercitum pharaonis,

12. cumque pervenisset ad portam Beniamin erat ibi custos portæ per vices nomine Hierias filius Selemiæ filii Ananiæ et adprehendit Hieremiam prophetam dicens ad Chaldeos profugis

12. egressus est Ieremias de Ierusalem, ut iret in terram Beniamin et divideret ibi possessionem in conspectu populi.

13. et respondit Hieremias falsum est non fugio ad Chaldeos et non audivit eum sed conprehendit Hierias Hieremiam et adduxit eum ad principes

13. Cumque pervenisset ad portam Beniamin, erat ibi custos portae nomine Ierias filius Selemiae filii Hananiae; et apprehendit Ieremiam prophetam dicens: “Ad Chaldaeos profugis”.

14. quam ob rem irati principes contra Hieremiam cæsum eum miserunt in carcerem qui erat in domo Jonathan scribæ ipse enim præpositus erat super carcerem

14. Et respondit Ieremias: “Falsum est! Non fugio ad Chaldaeos”. Et non audivit eum; sed comprehendit Ierias Ieremiam et adduxit eum ad principes.

15. itaque ingressus est Hieremias in domum laci et in ergastula et sedit ibi Hieremias diebus multis

15. Et irati sunt principes contra Ieremiam, quem caesum miserunt in carcerem, qui erat in domo Ionathan scribae; eam enim in carcerem fecerant.

16. mittens autem rex Sedecias tulit eum et interrogavit in domo sua abscondite et dixit putasne est sermo a Domino et dixit Hieremias est et ait in manu regis Babylonis traderis

16. Itaque ingressus est Ieremias in domum laci fornice tectam; et sedit ibi Ieremias diebus multis.

17. et dixit Hieremias ad regem Sedeciam quid peccavi tibi et servis tuis et populo tuo quia misisti me in domum carceris

17. Mittens autem Sedecias rex tulit eum et interrogavit eum in domo sua abscondite et dixit: “Putasne est sermo a Domino?”. Et dixit Ieremias: “Est”; et ait: “In manus regis Babylonis traderis”.

18. ubi sunt prophetæ vestri qui prophetabant vobis et dicebant non veniet rex Babylonis super vos et super terram hanc

18. Et dixit Ieremias ad regem Sedeciam: “Quid peccavi tibi et servis tuis et populo isti, quia misistis me in domum carceris?

19. nunc ergo audi obsecro domine mi rex valeat deprecatio mea in conspectu tuo et ne me remittas in domum Jonathan scribæ ne moriar ibi

19. Ubi sunt prophetae vestri, qui prophetabant vobis et dicebant: “Non veniet rex Babylonis super vos et super terram hanc”?

20. præcepit ergo rex Sedecias ut traderetur Hieremias in vestibulo carceris et daretur ei torta panis cotidie excepto pulmento donec consumerentur omnes panes de civitate et mansit Hieremias in vestibulo carceris

20. Nunc ergo audi, obsecro, domine mi rex; valeat deprecatio mea in conspectu tuo, et ne me remittas in domum Ionathan scribae, ne moriar ibi”.

21.

21. Praecepit ergo rex Sedecias, ut traderetur Ieremias in vestibulo custodiae, et daretur ei torta panis cotidie ex vico Pistorum, donec consumerentur omnes panes de civitate. Et mansit Ieremias in vestibulo custodiae.



Leggi la Bibbia in un anno

Unisciti alla nostra comunità e completa l'intera Bibbia in 365 giorni. Un percorso strutturato e stimolante per approfondire la tua fede e la tua conoscenza delle Scritture.