Mosaico decorativo

1. audite verbum quod locutus est Dominus super vos domus Israël

1. Audite verbum, quod locutus est Dominus super vos, domus Israel.

2. hæc dicit Dominus juxta vias gentium nolite discere et a signis cæli nolite metuere quæ timent gentes

2. Haec dicit Dominus: “Iuxta vias gentium nolite discere et a signis caeli nolite metuere, quae timent gentes,

3. quia leges populorum vanæ sunt quia lignum de saltu præcidit opus manuum artificis in ascia

3. quia leges populorum vanae sunt. Quia lignum de saltu praecidit opus manuum artificis in ascia,

4. argento et auro decoravit illud clavis et malleis conpegit ut non dissolvatur

4. argento et auro decoravit illud, clavis et malleis firmavit, ut non moveatur;

5. in similitudinem palmæ fabricata sunt et non loquentur portata tollentur quia incedere non valent nolite ergo timere ea quia nec male possunt facere nec bene

5. sicut formido in cucumerario sunt et non loquentur, portantur, quia incedere non valent: nolite ergo timere ea, quia nec male possunt facere nec bene”.

6. non est similis tui Domine magnus tu et magnum nomen tuum in fortitudine

6. Non est similis tui, Domine; magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine.

7. quis non timebit te o rex gentium tuum est enim decus inter cunctos sapientes gentium et in universis regnis eorum nullus est similis tui

7. Quis non timebit te, o rex gentium? Te enim decet, quoniam inter cunctos sapientes gentium et in universis regnis earum nullus est similis tui.

8. pariter insipientes et fatui probabuntur doctrina vanitatis eorum lignum est

8. Pariter insipientes et fatui sunt; doctrina vanitatis eorum lignum est.

9. argentum involutum de Tharsis adfertur et aurum de Ofaz opus artificis et manus ærarii hyacinthus et purpura indumentum eorum opus artificum universa hæc

9. Argentum involutum, quod de Tharsis affertur, et aurum de Ophaz, opus artificis et manuum aurificis, hyacinthus et purpura indumentum eorum; opus artificum universa haec.

10. Dominus autem Deus verus est ipse Deus vivens et rex sempiternus ab indignatione ejus commovebitur terra et non sustinebunt gentes comminationem ejus

10. Dominus autem Deus verus est, ipse Deus vivens et rex sempiternus; ab indignatione eius commovebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem eius.

11. sic ergo dicetis eis dii qui cælos et terram non fecerunt pereant de terra et de his quæ sub cælis sunt

11. Sic ergo dicetis eis: “Dii, qui caelos et terram non fecerunt, pereant de terra et de his, quae sub caelis sunt”.

12. qui facit terram in fortitudine sua præparat orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit cælos

12. Qui fecit terram in fortitudine sua, firmavit orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos.

13. ad vocem suam dat multitudinem aquarum in cælo et elevat nebulas ab extremitatibus terræ fulgura in pluviam facit et educit ventum de thesauris suis

13. Ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo et elevat nebulas ab extremitatibus terrae; fulgura in pluviam facit et educit ventum de thesauris suis.

14. stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis artifex in sculptili quoniam falsum est quod conflavit et non est spiritus in eis

14. Stultus factus est omnis homo absque scientia; confusus est omnis artifex in sculptili, quoniam falsum est, quod conflavit, et non est spiritus in eis.

15. vana sunt et opus risu dignum in tempore visitationis suæ peribunt

15. Vana sunt et opus risu dignum; in tempore visitationis suae peribunt.

16. non est his similis pars Jacob qui enim formavit omnia ipse est et Israël virga hereditatis ejus Dominus exercituum nomen illi

16. Non est his similis pars Iacob: qui enim formavit omnia, ipse est, et Israel tribus hereditatis eius, Dominus exercituum nomen illi.

17. congrega de terra confusionem tuam quæ habitas in obsidione

17. Congrega de terra sarcinam tuam, quae habitas in obsidione,

18. quia hæc dicit Dominus ecce ego longe proiciam habitatores terræ in hac vice et tribulabo eos ita ut inveniantur

18. quia haec dicit Dominus: “Ecce ego longe proiciam habitatores terrae in hac vice et tribulabo eos, ita ut inveniant me”.

19. væ mihi super contritione mea pessima plaga mea ego autem dixi plane hæc infirmitas mea est et portabo illam

19. Vae mihi super contritione mea, pessima plaga mea! Ego autem dixi: “Plane haec infirmitas mea est, et portabo illam”.

20. tabernaculum meum vastatum est omnes funiculi mei disrupti sunt filii mei exierunt a me et non subsistunt non est qui extendat ultra tentorium meum et erigat pelles meas

20. Tabernaculum meum vastatum est, omnes funiculi mei dirupti sunt; filii mei exierunt a me et non subsistunt, non est qui extendat ultra tentorium meum et erigat pelles meas.

21. quia stulte egerunt pastores et Dominum non quæsierunt propterea non intellexerunt et omnis grex eorum dispersus est

21. Quia stulte egerunt pastores et Dominum non quaesierunt; propterea non prosperati sunt, et omnis grex eorum dispersus est.

22. vox auditionis ecce venit et commotio magna de terra aquilonis ut ponat civitates Juda solitudinem et habitaculum draconum

22. Vox auditionis ecce venit et commotio magna de terra aquilonis, ut ponat civitates Iudae solitudinem et habitaculum thoum.

23. scio Domine quia non est hominis via ejus nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos

23. “Scio, Domine, quia non est hominis via eius, nec viri est, ut ambulet et dirigat gressus suos.

24. corripe me Domine verumtamen in judicio et non in furore tuo ne forte ad nihilum redigas me

24. Corripe me, Domine, verumtamen in iudicio et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me”.

25. effunde indignationem tuam super gentes quæ non cognoverunt te et super provincias quæ nomen tuum non invocaverunt quia comederunt Jacob et devoraverunt eum et consumpserunt illum et decus ejus dissipaverunt

25. Effunde indignationem tuam super gentes, quae non cognoverunt te, et super cognationes, quae nomen tuum non invocaverunt; quia comederunt Iacob et devoraverunt eum et consumpserunt illum et pascua eius dissipaverunt.



Leggi la Bibbia in un anno

Unisciti alla nostra comunità e completa l'intera Bibbia in 365 giorni. Un percorso strutturato e stimolante per approfondire la tua fede e la tua conoscenza delle Scritture.