Mosaico decorativo

1. et factum est in mense septimo venit Ismaël filius Nathaniæ filii Elisama de semine regali et optimates regis et decem viri cum eo ad Godoliam filium Ahicam in Masphat et comederunt ibi panes simul in Masphat

1. Et factum est in mense septi mo, venit Ismael filius Nathaniae filii Elisama de semine regali et optimates regis et decem viri cum eo ad Godoliam filium Ahicam in Maspha; et comederunt ibi panes simul in Maspha.

2. surrexit autem Ismaël filius Nathaniæ et decem viri qui erant cum eo et percusserunt Godoliam filium Ahicam filii Saphan gladio et interfecerunt eum quem præfecerat rex Babylonis terræ

2. Surrexit autem Ismael filius Nathaniae et decem viri, qui cum eo erant, et percusserunt Godoliam filium Ahicam filii Saphan gladio; et interfecerunt eum, quem praefecerat rex Babylonis terrae.

3. omnes quoque Judæos qui erant cum Godolia in Masphat et Chaldeos qui repperti sunt ibi et viros bellatores percussit Ismaël

3. Omnes quoque Iudaeos, qui erant cum Godolia in Maspha, et Chaldaeos, qui reperti sunt ibi, et viros bellatores percussit Ismael.

4. secundo autem die postquam occiderat Godoliam nullo adhuc sciente

4. Secundo autem die postquam occiderat Godoliam, nullo adhuc sciente,

5. venerunt viri de Sychem et de Silo et de Samaria octoginta viri rasi barbam et scissis vestibus et squalentes munera et tus habebant in manu ut offerrent in domo Domini

5. venerunt viri de Sichem et de Silo et de Samaria, octoginta viri, rasi barba et scissis vestibus et incisi in cute, et munera et tus habebant in manu, ut offerrent in domo Domini.

6. egressus ergo Ismaël filius Nathaniæ in occursum eorum de Masphat incedens et plorans ibat cum autem occurrisset eis dixit ad eos venite ad Godoliam filium Ahicam

6. Egressus ergo Ismael filius Nathaniae in occursum eorum de Maspha, incedens et plorans ibat. Cum autem occurrisset eis, dixit ad eos: “Venite ad Godoliam filium Ahicam”.

7. qui cum venissent ad medium civitatis interfecit eos Ismaël filius Nathaniæ circa medium laci ipse et viri qui erant cum eo

7. Qui cum venissent ad medium civitatis, interfecit eos Ismael filius Nathaniae et proiecit in medium laci, ipse et viri, qui erant cum eo.

8. decem autem viri repperti sunt inter eos qui dixerunt ad Ismaël noli occidere nos quia habemus thesauros in agro frumenti et hordei et olei et mellis et cessavit et non interfecit eos cum fratribus suis

8. Decem autem viri reperti sunt inter eos, qui dixerunt ad Ismael: “Noli occidere nos, quia habemus thesauros in agro, frumenti et hordei et olei et mellis”; et cessavit et non interfecit eos cum fratribus suis.

9. lacus autem in quem projecerat Ismaël omnia cadavera virorum quos percussit propter Godoliam ipse est quem fecit rex Asa propter Baasa regem Israël ipsum replevit Ismaël filius Nathaniæ occisis

9. Lacus autem, in quem proiecerat Ismael omnia cadavera virorum, quos percussit, est lacus magnus, quem fecit rex Asa propter Baasa regem Israel; ipsum replevit Ismael filius Nathaniae occisis.

10. et captivas duxit Ismaël omnes reliquias populi qui erant in Masphat filias regis et universum populum qui remanserat in Masphat quos commendarat Nabuzardan princeps militiæ Godoliæ filio Ahicam et cepit eos Ismaël filius Nathaniæ et abiit ut transiret ad filios Ammon

10. Et captivas duxit Ismael omnes reliquias populi, qui erant in Maspha, filias regis et universum populum, qui remanserat in Maspha, quos commendaverat Nabuzardan princeps satellitum Godoliae filio Ahicam; et cepit eos Ismael filius Nathaniae et abiit, ut transiret ad filios Ammon.

11. audivit autem Johanan filius Caree et omnes principes bellatorum qui erant cum eo omne malum quod fecerat Ismaël filius Nathaniæ

11. Audivit autem Iohanan filius Caree et omnes principes bellatorum, qui erant cum eo, omne malum, quod fecerat Ismael filius Nathaniae,

12. et adsumptis universis viris profecti sunt ut bellarent adversum Ismaël filium Nathaniæ et invenerunt eum ad aquas Multas quæ sunt in Gabaon

12. et, assumptis universis viris, profecti sunt, ut bellarent adversum Ismael filium Nathaniae; et invenerunt eum ad aquas multas, quae sunt in Gabaon.

13. cumque vidisset omnis populus qui erat cum Ismaël Johanan filium Caree et universos principes bellatorum qui erant cum eo lætati sunt

13. Cumque vidisset omnis populus, qui erat cum Ismael, Iohanan filium Caree et universos principes bellatorum, qui erant cum eo, laetati sunt.

14. et reversus est omnis populus quem ceperat Ismaël in Masphat reversusque abiit ad Johanan filium Caree

14. Et omnis populus, quem ceperat Ismael in Maspha, reversus est et abiit ad Iohanan filium Caree;

15. Ismaël autem filius Nathaniæ fugit cum octo viris a facie Johanan et abiit ad filios Ammon

15. Ismael autem filius Nathaniae fugit cum octo viris a facie Iohanan et abiit ad filios Ammon.

16. tulit ergo Johanan filius Caree et omnes principes bellatorum qui erant cum eo universas reliquias vulgi quas reduxerat ab Ismaël filio Nathaniæ de Masphat postquam percussit Godoliam filium Ahicam fortes viros ad prœlium et mulieres et pueros et eunuchos quos reduxerat de Gabaon

16. Tulit ergo Iohanan filius Caree et omnes principes bellatorum, qui erant cum eo, universas reliquias vulgi, quas reduxerat ab Ismael filio Nathaniae venientes de Maspha, postquam percussit Godoliam filium Ahicam, viros fortes ad proelium et mulieres et pueros et eunuchos, quos reduxerat de Gabaon.

17. et abierunt et sederunt peregrinantes in Chamaam quæ est juxta Bethleem ut pergerent et introirent Ægyptum

17. Et abierunt et sederunt in Gherutchamaam, quae est iuxta Bethlehem, ut pergerent et introirent Aegyptum

18. a facie Chaldeorum timebant enim eos quia percusserat Ismaël filius Nathaniæ Godoliam filium Ahicam quem præposuerat rex Babylonis in terra Juda

18. a facie Chaldaeorum; timebant enim eos, quia percusserat Ismael filius Nathaniae Godoliam filium Ahicam, quem praeposuerat rex Babylonis in regione.



Leggi la Bibbia in un anno

Unisciti alla nostra comunità e completa l'intera Bibbia in 365 giorni. Un percorso strutturato e stimolante per approfondire la tua fede e la tua conoscenza delle Scritture.